Latin
CAPUT XV
Johannes Hevelius, Selenographia 312
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XV. DE LUNAE PLUSQUAM Lu NATAE PHASI. X omnibus quidem Phasibus tam concavis, seu curvatis, quàm etiam utrinque praetumidis &gibberosis, apparet, quòd terminus illuminationis, vel sectio luminis &umbrae, sit linea arcuatim curvata: qualis autem sit species lineae, non cuivis esse cognitum existimo. Siquidem curvarum linearum, variae planè species in Geometricis numerantur, quemadmodum sunt: cochlides, conchoides, colubrinae, citroides, arachnoides, flexuosae, catenatae, spirales &hujuscemodi aliae. Primarię verò lineae curvae, in quibus maxima latitant arcana, sunt hae quatuor: Circularis, Elliptica, Parabolica &Hyperbolica, quae omnes a diversâ coni sectione fluunt, sicut omnibus, qui in Geometriâ non nihil sunt versati, perspectum est. Harum verò specierum etiam una est, sectio luminis &umbrae phasium. Quae verò &qualis illa sit exactè, in eo non omnes consentiunt. Albategnius vult lineas phasium esse circulares. Et verum sanè est, quòd latus Soli oppositum arcus sit circuli visionis: alterum autem latus à Sole aversum nequaquam: quamvis Vitellio lib. 4. prop. 77. illud videatur confirmare, inquiens: Falcatam speciem duobus quasi aequalium circulorum arcubus contineri: contrà eodem libro 4. prop. 75. ait: in genere irregularem esse gibbum. Verùm nolo ampliùs in veterum Opticorum sententiam, de lineis phasium inquirere: siquidem constat, &à Mathematicis nostrae tempestatis liquido demonstratum est, has lineas non esse circulares, sed Ellipticas: velut, inter alios, Kepplerus, vir admirandae sagacitatis, in Opticâ Astronomiae parte cap. 6. pag. 243. hoc evidentibus documentis probavit, ut &Franciscus Aguilonius, rarâ eruditione clarissimus, lib. V. Optic. Proposit. 43. 44.