Latin
CAPUT XV
Johannes Hevelius, Selenographia 313
Unproofread scanNot analysed yet
&45: ita ut fieri nequeat, utrumque latus phaseos simul esse posse circulare, nisi in accuratissimâ conjunctione, vel oppositione Lunae cum Sole; quoniam scilicet extra illud tempus nunquam recta, ex oculo in centrum Lunae porrecta, circulo illuminationis fit parallela. Quando verò accidit, ut bases partium luminosae &aspectatae, se se mutuò normaliter secent, sitque pars illustrata hemisphaerio minor; tunc omnino necessarium est, ut in ejus modi phasi una pars è regione Solis sit circularis; at altera elliptica, &intus cavata, scilicet confinium luminis &umbrae. Contrà, si basis partis sphaericae illustratae, basin portionis visae ad normam secet, sit autem hac illâ major: quod de splendido segmento cernitur, sector est sphaericae superficiei: at mixta figura apparet ex circulari ambitu, &ellipseos peripheriâ exteriùs curvatâ, sicut fit in omnibus phasibus gibbosis. In utrâque autem Quadraturâ bases hemisphaerii illustrati, partisque visae, se mutuò secundùm normam secant. Quocirca universus ar cus, totaque superficies, quae de illuminato hemisphaerio con spicitur, non solùm tanquam exactus semicirculus appareat; sed etiam terminus illuminationis tunc examussim lineam rectam repraesentet, planè necesse est; sicuti Vitellio id pluribus demonstrat lib. 4. Prop. 76. Etenim, posito oculo, unà cum circulo, in eodem plano, quemadmodum in hoc casu accidit; tunc ipsius circuli ambitus, è longinquo recta linea apparebit, velut hoc ex 57. Prop. lib. 4. Optic. Aguilonii manifestum est. Si in eodem plano, in quo Soculus, circulus positus fuerit, recta linea ipsius circuli ambitus è longinquo apparebit. Proinde extra Quadraturas, &vera Plenilunia, nec non Interlunia, sectiones phasium, tam crescentis, quàm decrescentis Lunae, non semper, quoad curvaturam, persistunt eaedem; sed quotidie variant: siquidem vel magis recedunt à rotunditate circuli, &fiunt obtusae, vel magis contrahuntur, fiuntque acutae, donec revertantur in circularem lineam, prout con illuminationis &visionis, aliter atque aliter, de die in diem se se intersecant, focique Ellipseos mutantur.