Latin
CAPUT XVII
Johannes Hevelius, Selenographia 321
Unproofread scanNot analysed yet
Limbus enim Lunae occidentalis, indicat propemodum verum terminum minimae librationis, in Lunae latere Zephyrum respiciente: ita ut lacus hyperborei, limbo valde vicini, quasi in ipsâ Peripheriâ, spectentur, vix ac ne vix quidem dignosci queant. Quaenam autem praeterea, ex ejusmodi maximè libratâ Peripheriâ oriantur. jam suprà passim dicta sunt. Confinium autem parùm quidem admodum differt à duobus praecedentibus, respectu distantiae, interim tamen ulteriùs Lunam intersecat, quoad Maculas; eamque ob caussam id confinii bene notandum, quòd loca Lunae praecipua terminet, utpote, Montem Serrorum &Carpatem, quorum Valles omnino sunt umbrosae: quando in horizonte quasi sunt constitutae, ubi vertices tantùm Montium à Sole stringuntur. Secundò, confinium illud Montem Aemum, ex parte etiam Sinum Peronticum, Montem Horminium, Amaum, Antitaurum, Tanrumque intersecat, qui omnes mirandae sunt altitudinis; id quod, ex areolis clarè illuminatis procul à confinio distantibus, colligitur. Cumprimis omnium Montium sunt maximi, qui Byzantium non procul à Ponto Euxino, circumvallant, inter hos putâ, qui hac quidem vice in termino lucis conspiciuntur: nam cuspis extrema, unâ vigesimâ sextâ parte diametri, à sectione lucis videtur esse remota, cum tamen haec Phasis duobus diebus ante veram extiterit quadram.