Latin
CAPUT XVIII
Johannes Hevelius, Selenographia 322
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XVIII. DE QUADRATURIS IN GENERE, UT ET in specie de hisce tribus delineationibus Lunae Bisectae. tis copiosè capite octavo, de motu Lunae Librationis egimus, deque illius origene &proprietate; inprimis dicto, quòd motus ille maximam variationem in Quadraturis procreet, tam Macularum, quàm confiniorum: ita ut sectiones luminis &umbrae, modò propiùs Zephyrum, modò Subsolanum versùs, modò rectà per centrum transeant, indeque hujuscemodi alia quamplurima. Quia verò de omnibus hisce, ac praesertim de progressionibus &retrogressionibus Sectionum, itemque Quadraturarum, itemque verò etiam aliarum phasium, nec non de particulari motu variationis cuspidum, eo tempore, ob tantam materiae prolixitatem nondum satis pro rei necessitate tractare potuimus: idcirco hâc datâ optimâ occasione, aspectu scilicet Quadrarum trium harum occupati, illa fusiùs atque evidentiùs, exemplisque adeò additis dilucidabimus; ut nec non reliqua omnia, circa hanc materiam notanda, diligenter monebimus. Ex primo autem intuitu figurae decimae praesentis, quę primae Quadraturae est, luculenter patet, lineam luminosae &umbrosae partis, multùm à centro Zephyrum versùs deviare, Lunaeque partem illuminatam, terminare; quod cur fiat, fortasse mirum videtur? siquidem necesse est, ut quaelibet Quadratura, sit dimidia pars hemisphęrii Lunae patentis; vel, quod idem, ut confinium ejus, jam dictum hemisphaerium bifariam secet: nihilominus verò clarè hic perspicitur, partem Lunae illustratam, multò esse minorem, parte umbrosâ. Rursus in undecimâ figurâ, confinium centro est longè vicinius: at in duodecimâ iterum jam lineam centralem quasi est transgressum, magisque ortum versùs promotum videtur sic, ut pars luminosa longè major, obscurâ appareat. Admirabiles certae hae sunt apparentiae, Gma QuaΦu LunS. O circa naum lνs βέραστιυ An CJGT Qe IS Vpulis, Tece 9 e md. namer. Cenετνσmτ κετα 57. φiαs 7 Cυrr