Latin
CAPUT XXIII
Johannes Hevelius, Selenographia 352
Unproofread scanNot analysed yet
Dehinc, adhuc alia superest ratio, quae me pariter commovet ad credendum, ejusmodi rupes locaque saxosa, in superficie Lunae extare posse. Isti enim Valles Montesque, qui licet non sint excelsiores reliquis, nihilo tamen minùs, claritate splendoreque tempore Plenilunii multùm reliquos antecellant, ut inter alios M. Aetna, Montes Insulae Cretae, M. Sinai, Montes Insulae Besbicę &c. hos inquam saxeae sunt naturae, aptioresque propter illam opacitatem majorem soliditatemque, ad meliùs fortiusque reflectendos radios Solares: unde omnino majus ac valentius procreatur lumen. Posito autem, Montes Lunares ex unâ tantùm materiâ, scilicet sabulo, seu luto constare; tunc certè impossibile foret, ut illorum reflexio radiorum Solarium, tam varia atque diversa daretur; sed omnes cum Vallibus illis, Montes Lunares, aeque luminosi semper spectarentur, &nulli supra alios claritate excellerent. Cùm verò reflexio adeò varia, &diversa animadvertatur; utique sequitur, Valles Montesque ex diversissimâ, instar Globi nostri Terreni compositos esse materiâ. Dico itaque denuo loca illa prae reliquis luminosiora atque splendidiora, esse petrosa: nam corpora solidiora, lumen &radios Solares fortiùs reflectunt, quàm minùs dura; ideoque &clariora his apparent: quod in Catoptricis abundè demonstratum. Quod si autem mihi objicias, &alias dari posse rationes, quare Vallis una prae alterâ splendidior appareat? idque fieri scilicet quia una prae alterâ existit profundior; ita ut quò sunt altiores, eò major varietas reflexionis à circumstantibus variè inclinatis Montibus oriatur; &idcirco necessariò ejusmodi Valles etiam clariorem referant speciem, quemadmodum prędictae, Aetnae, Cretae, Sinai &c. ? Quae ut non inficias eo, cùm planè se se ita habeant, ita etiam largior omnia, sed dextrè tamen M Guuece Grercenti in GrQ ΘεCποσ Cun G(r 16** Qie Gelauanii, Crra do è merid. abe Conμεεαινκι πεῖν 18 Φas RCuer.