Latin
CAPUT XXIII
Johannes Hevelius, Selenographia 353
Unproofread scanNot analysed yet
men intellecta: interim significes rogo, cur non omnes Valles profunditate similes, non aeque etiam clarae, tempore Plenilunii spectentur? utpote, Insula major Caspii, Mons Serrorum, Mons Carpates &alii: hos autem cum prioribus omnino ejusdem esse altitudinis, ex illorum primâ &ultimâ apparitione, quando nimirum confinium luminis &umbrae, illis maximè vicinum existit, facilè demonstrare possumus. Hic igitur nihil superest quod respondeamus, quàm hoc, Valles illas ex parte obscuriores, partim &paludosas, &nemorosas, &frutecosas esse posse; quod si concedatur, necessariò inde fit, non posse non istas se se nobis obscuriores exhibere. His adde, loca luminosiora &Montes albicantes gypseos forsitan esse, qui pariter clarius fortiusque nobis communicarent lumen, reliquis nigricantiori materiam constantibus. Non abnuo quae intulisti, rationi minimè adversari; ipsemetque statuo, hujus generis Montes diversos, in Lunâ reperiri posse: quae si ita sint, idem quod prius sequitur, varios diversissimosque, respectu materiae, Montes Vallesque in Lunâ extare Insuper in superficie Lunae, adhuc alius Mons primùm in hac phasi ortus, reperitur, scilicet Porphyrites in Mari Eoo, supra Insulam Cercinnam; qui apertè confirmat, alios ratio ne materiae aliis Montibus esse prorsus diversissimos. hunc Porphyritem, aut ex terrâ rubicundâ, instar Porphyritis Aegypti (secundùm quem, Lunarem denominavimus) aut, quod mihi magis videtur consonum, ex materiâ nitrosâ, vel sulphureâ constare nullus dubito: imo pro persvaso habeo, quòd ignem alat perpetuum, atque adeò ex numero sit ignivomorum, quales apud nos sunt M. Aetna, Hecla, Vesuvius &alii. Adque hoc statuendum, certè non exigua levisque me impellit ratio. Nam, postquam nullo non tempore, in omnibus Lunae vicissitudinibus, manifestè atque luculenter conspexerim Montem Porphyritem se se perpetuò, quoad colorem atque splendorem, planè aliter ac reliquos omnes, in patente Lunae hemisphaerio ullibi extantes, repraesentare; croceumque, sive subflavum colorem, seu aureum sive igneum, prae se ferre; qui color ipsi quasi naturalis &perpetuus; (siquidem à primo statim Mens Perphyrires cerrò arguit, dirersissimos ratione materiae in superficie LuMa extare MenQuibiNt rationibus Antor potissimum fueris comPoTuS EMImodi fovrre opinionem.