Latin
CAPUT XXIII
Johannes Hevelius, Selenographia 354
Unproofread scanNot analysed yet
tim illuminationis die, ad ultimum usque, hac in parte non variatur) sicuti id omnibus bono Telescopio instructis, quovis tempore experiri licet. Hanc igitur ob caussam nolens volens statuere sum coactus, hunc Porphyritem, aut ex rupe rubrâ, aut sabulo, sive terrâ rubicundâ constare, aut prorsus ardere, sive perpetuo igne exundare: etenim si terrenis rebus aequiparari debent, ut fieri aliter mentis nostrae dextrè informandi caussâ non potest; nullae certae res aliae occurrunt, cum quibus convenientiùs comparari queunt. Proinde igitur, cùm haec apparentia nullo modo hallucinationi visus, nec fallaciae Telescopii adscribi possit; (siquidem ut mihi res haec in obtutum venit, ita ab omnibus, qui experimentum ejus facere non detrectabunt, citra exceptionem temporis, deprehendetur, animadversuris, magnam esse differentiam inter Porphyritem, reliquosque Montes Lunares, sive unum, sive plures Tubos, eosque ex quovis segmento praeparatos, adhibeant) omnino sequitur, certos Montes Lunares, ex vario diversoque saxo, sabulo, sive luto compositos esse, ne dicam, nonnullos esse Ignivomos, quemadmodum de Porphyrite modo accepimus; cui plures similes ibidem latere valde mihi fit credibile (in quorum numero &ille Mons recensendus, cujus capite 13. sub finem mentionem fecimus) hujusmodi naturae ac qualitatis extare: quos quia sunt minores declivioresque, tam accuratè atque distinctè intueri minimè conceditur. Caeterùm, &hoc maximè notabile, quòd hic Porphyrites, nunquam non planè aliam, ratione formae &figurae, referat speciem, quàm omnes reliqui Montes Lunares. Circa medium quandoquidem constat quasi corpore rotundo, de quo Austrum versùs, cornu quoddam curvatum excurrit: sursum Aquilonem versùs, similiter quidam apex curvatus conspicitur; sed à corpore medio omnino avulsus: adeò, ut mediante illo interstitio, ceu pars Maris, dilucidè conspici possit. Praeterea invenitur &alius Mons, Pyramis videlicet nominatus, propè Montem Argentarium, juxta promontorium Lunae Maris Mediterranei, qui peregrinam pariter prae se fert formam figuramve, nec Pyramidi est absimilis, unde &nomen sortitus. QuiPlaeis Cure SlaltORMMEN in E GIEdUQ GEGασσ no GGT 2 Saenucoris Cera I e mexid num a Cenaunτine περεὸ δοῦ φι δῦ βυλ Quibus tamen tribus modò dictis Montibus quoad faciem, nulli, in citeriori parte Lunae, ut ut diligenter per singulas etiam phases in id inquiras, animadvertuntur pares. tmuli M srbi