Latin
CAPUT XXVI
Johannes Hevelius, Selenographia 361
Unproofread scanNot analysed yet
Circa Nodum Boreum autem, angulus hic orbitae Lunae &horizontis, in ortu omni tempore quinquae grad. &septendecim circiter minut. major existit, angulo orientis: atque rursum in occasu, tantò minor: secundùm quem, &omnes Inclinationes Lunae disci variantur. Quò autem Lector scientiae cupidus, haec, quae jam dicta sunt, eò meliùs percipiat, ipsemetque etiam quasdam Inclinationes &constitutiones Lunae, tam in ortu, &nonagesimo, quàm occasu oculis lustrare possit; placuit in certis quibusdam casibus, diversas Lunae Inclinationes in figuram scilicet S referre praesentem. Diversa InJuxta numerum 1, tres conspiciuntur Lunae facies, quomoclinationes Lunae Dantido inclinat in ortu, nonagesimo &occasu, Lunâ nimirum exiscanae schestente in primo gradu Librae, atque in ipso Nodo Ascendente. mare exhibentur. Sub numero 2. in eâdem situatione, disci constitutio sive Inclinatio conspicitur, cùm nempe Luna in primo gradu Arietis versatur, Nodoque itidem Boreo. Prope num. 3. quando Luna in primo gradu Cancri seu Capricorni, pariterque in Nodo Boreo commoratur. Quâ ratione autem has Inclinationes Indicaturia tio delineandelineaverim, jam indicabo. Primò, necesse est, exploratum diluclinationes. ut habeamus punctum illud verticale, vel perpendiculum Nonagesimi e scilicet seu e g: hoc quippe ut percepisti, ad aliquot paucos circiter gradus, respectu nostri &Eclipticae aliquantulùm variatur, atque libratur. Secundò, ad constitutionem Lunae orientis, requiritur etiam, ut sit cognitus angulus orbitae Lunae &horizontis; qui si non ex certâ ad hoc negotium adornatâ Tabulâ excerpi poterit, oportet illum, speciatim computare. Quâ verò viâ id aggrediendum, peritis obvium est; at reliqui in rebus Astronomicis parùm exercitati, id ex libris sphaericorum assequi possunt, quo illos ablegamus. Explorato igitur hoc angulo, in figurâ praesente ad num. 1. &quidem in ortu, c a b notato, simul quoque innotescit complementum ejus ad quadrantem sive 90. gradus, nimirum a b g. Dico itaque praeterea, angulum e a f angulo b a g, tanquam suo verticali prorsus esse aequalem: nam anguli ad verticem inter se sunt aequales, per Theor. 8. proposi. 15. I. Euclid.