Latin
CAPUT XXVI
Johannes Hevelius, Selenographia 362
Unproofread scanNot analysed yet
Quae cùm ita sint, propterea simpliciter tantummodo opus, anguli complementum orbitae &horizontis, ad sinistram nempe in ortu, ab f incipiendo, sursum versûs constituere: sic ut à puncto verticali e, ad f usque, non plures neque pauciores gradus quàm à dicto complemento comprehendantur. In quo casu hîc Dantisci, quando Luna in primo gradu Librae &Leonis versatur, invenitur angulus orbitae &horizontis orientalis 64. gradus, &insuper aliquot minuta (qui nullo negotio innotescit, Lunâ existente circa Nodos, ex Tabulâ nempe orientis, &quidem ex simplici additione, vel subtractione, anguli orbitae &Eclipticae, angulique orientis vel occidentis, quorum prior semper quinque circiter aequatur gradibus) complementum igitur ejus ad quadrantem provenit 26. gradus. Huic aequalem, ab f usque e designo; quo facto, vera confestim Lunae inclinatio est repraesentata. Ad Inclinationem Lunae occidentis inveniendam, eodem planè modo proceditur, excepto, quòd in hoc casu, non anguio orientis orbitae &horizontis utimur, sed occidentis, à quo quinque illi gradus subtrahuntur: hic angulus occidentis, si ad orientis angulum conferatur, ferè perpetuò ei est inaequalis, adinstar angulorum orientis vel occidentis, horizontis &Eclipticae. In figurâ quidem appositâ Lunae occidentis ad Num. 1. Angulus orbitae &horizontis C a b invenitur hic Dantisci circiter 12. graduum: à quo si subtrahas 5. restabunt 7. cujus complementum ad 90. gradus, scilicet b a g fit 83. grad. cui planè angulus e a f, tanquam verticalis est aequalis. Quod si igitur complementum illud anguli horizontis &orbitae, occidentis, scilicet 83. gradus, ab f usque e, ad dextram constituatur, desideratam illicò habebis Inclinationem. Quem item modum sub Num. 2. &3. cùm Luna in primo gradu Arietis, Cancri &Capricorni versatur, sequuti sumus. Ex quibus delineationibus satis superque videre est, cum hac disci Inclinatione, omnino aliter esse comparatum in ortu aliter iterum in occasu; non minùs verò in Librâ, Ariete, Cancro, vel Capricorno, semper existere diversimodam. Interim non solùm in his tribus duntaxat stationibus variantur; sed &in quovis gradu minutoque longitudinis; eoque magis vel minùs, ratione motus, Cuspidum Lunae.