Latin
MMPIHTI MAS
Johannes Hevelius, Selenographia 37
Unproofread scanNot analysed yet
Ego verò, ut paulò ante quoque dictum, commodè per meum Tubum fixas rotundas possum inspectare, &reliqui tali figurâ eas conspicient, si modo pręstans adfuerit tubus &eum rectè tractare noverint: non tantùm enim orbiculatę, ut aliàs per papyrum perforatam inspectę videntur, sed &satis magnę, secundum proportionem inerrantium, apparent. Quocirca cum tubo hac simplici, facilique viâ procede. Accipe Tubum, qui observarionibus lovis ac Lunę accommodatus est, &angustius redde foramen convexi lenti proximum; vel novam chartam impone, cujus foraminis circumferentia magno piso sit ęqualis, vel vacuum excavatum, ęquet circumcirca parvitatem subjectę formę in orbem acte Q. Quo facto, Telescopio fixas primę vel secundę magnitudinis intuere, &tum eas exactè rotundas suoque colore conspicuas, unamque omnino alterâ majorem deprehendes: Arcturus namque major apparebit, quàm Aldebaran; Aldebaran major, quam Cor Leonis, &sic consequenter, ita ut non sine admiratione quispiam eas spectaverit. Hoc igitur parvum foramen, inprimis adhiberi potest ad inspectionem illarum stellarum, quę valentiore lumine prędite sunt, puta Veneris, Sirii &c. Verùm stellis languidioris luminis, sicut est Aldebaran &alię, convenit nonnihil amplius foramen, &hoc angustiori est pręstabilius. Sin verò placet, minores illas novas stellas, quarum ingens est multitudo, tubo vestigare &detegere; maximè idoneum est foramen amplum, in quo tantùm hoc desideratur, quòd stellę per hoc inspectę non appareant rotundę. Sic &maculis Lunę spectandis, tale foramen aptum est. Quare, quò fortiores radios stellę vibrant, eò minus eis competit foramen, ita tamen, ut non sit infra parvitatem jam delineatę cavitatis. Ejusmodi parvo foramine Marti quoque &Mercurio adventitii radii prorsus possunt adimi. Et, licet Quomndo di ametri sixa rum pessint observari. Cur fixae G nonnulii Planerae adeò valide scin tillent, &suas inde dia merros amplient? Quare sixa majores ap pareant, qa revera sint?