Latin
MMPIHTI MAS
Johannes Hevelius, Selenographia 38
Unproofread scanNot analysed yet
licet Veneri admodum fulgens insit lumen, pręcipuè, quando plena est lumine, circa Apogeum, &propiùs abest à Sole, ubi valentissimos vibrat radios: tamen, praedicto modo, &radios adventitios detraxi, &planè rotundam conspexi. Hoc loco etiam illud monendum, nec animadversione indignum duco, quòd Luna per hoc parvum foramen spectata parum videatur, parumque transluceat; remoto autem hoc parvo, &substituto majori, pristinoque foramine, omnia distinctè clareque in lunâ queant considerari. Etsi verò hic modus observandi stellas fixas minus operis &industriae requirit: tamen mihi persuadeo, quòd imposterum diametri visibiles fixarum, hac ratione certiùs &expeditiùs exquiri, &proportio earum inter illas &Planetas Venerem, lovem &Saturnum, exactiùs, quàm nudo visu, investigari possit. Sed, hac occasione, quispiam fortè quaeret, qui fiat, quòd fixae, quemadmodum &Venus &Mercurius tam fortiter scintillent, &majores, quàm revera sunt, appareant? Huic respondeo, quòd haec corpora coelestia prae reliquis luce clariori, acutiori, eminentiori &penetrabiliori praedita sint, &hinc majorem in foramine pupillae inducant reflexionem: unde scilicet lucidiora &grandiora effulgent, quàm reliqua minùs fulgida. Huic astipulatur Galilaeus, inquiens: Objecta quantò vividiore lumine sunt, tantò magis diffundi videntur. Quòd igitur fixae adeò tremulo motu suos vibrent radios, &valentius lumen, quàm plerique Planetae, prae se ferant; hęc procul dubio caussa est, quia lumen suum non à Sole mutuantur, sed à DEO nativum, propriumque lumen accepêre. Hinc etiam intelligi ratio potest, cur fixae, quae multis radiis adventitiis abundant (sicut talis est canis major) &sub aspectum veniunt, nobis majores appareant, quàm ipse Iupiter; detracto autem capillitio, statim minores evadant love, qui lumen non adeò fulgidum &penetrabile, sed imbecille ac moderatum obtinet? Ita enim Sirius aliquantò tantùm major cernitur, quàm Aldebaran, quum tamen quoad corpulentiam (si nudus oculorum aspectus hic judicare debet) triplo major Sirius, quàm Aldebaran, appareat; quam apparentem magnitudinem diffusum illud radiorum capillitium efficit. Hujusmodi exemplum mihi anno Christi 1644. die 22.