Latin
CAPUT XXVI
Johannes Hevelius, Selenographia 372
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur in praesente diagrammate linea A d C esto Ecliptica, c Sol, d Terra, vel locus visionis; A, Luna in Eclipticâ scilicet circa Nodos constituta; B, Luna in limite Boreo existens; C verò in limite Austrino: omnes lineae à Sole ad Lunam tendentes, c e nempe &c f, sunt lineae illuminationis; e f basis pyramidis illuminationis. Lineae ab oculo nostro d, ad Lunam usque properantes, lineae sunt visionis, g h basis pyramidis visionis: pars illa à lineis illuminationis comprehenla, tantùm à Sole illuminatur; &quae à lineis visionis continetur, à nobis tantummodo cernitur. Apud A, Lunâ existente circa Nodos, bases pyramidis in unam coincidunt lineam, quam ob caussam eo tempore nihil quicquam de Lunae hemisphaerio tenebricoso spectatur: &idcirco peripheria ejus illo ipso tempore accurate laevis, atque rotundata necessariò apparet. Circa limites verò, bases pyramidum illuminationis &visionis se mutuò intersecant; sic ut aliter esse non possit, quàm ut nobis aliqua particula de obscurato hemisphaerio latente objiciatur: quamobrem eo tempore Plenilunii, peripheria non penitus plana atque rotunda, sed ex parte tuberosa asperaque, respectuoculi apparet. Circa limitem Boreum deest particulaquedam de parte inferiori, nempe Australi: sicuti in parte inilluminatâ f h hic videre licet.