Latin
CAPUT XXVI
Johannes Hevelius, Selenographia 373
Unproofread scanNot analysed yet
In limite Austrino jam limbus superior non videtur planè lumine impletus; quemadmodum pars tenebricosa e, gapertè notat; quod erat demonstrandum. Inde verò haud vulgaris oritur quaestio, quam breviter ante conclusionem hujus capitis enodabo: an nimirum asperitas illa, atque pars deficiens peripheriae, tam in uno, quàm altero limite, ejusdem semper magnitudinis à nobis spectetur? Respondeo, quòd non. Hoc autem nonnullis mirum videbitur. Cum enim Luna tum in limite Boreo, tum Austrino, aequali distantiâ ab Eclipticâ removeatur, excepto eo, quod in illa statione tanto spatio supra Eclipticam, quantò in hac infra existat; cur non etiam pars deficiens peripheriae Australis circa limitem Boreum, alteri parti peripheriae Borealis circa limitem Austrinum omnino aequetur? Quòd autem id secus eveniat, ex parallaxi altitudinis proficiscitur. Nam, uti percepimus capite septimo, ratione hujus parallaxeos Luna ad integrum circiter gradum perpetuo deprimitur: sic ut Lunâ versante in ipso limite Boreo, integro gradu humilior appareat; hincque visibilis distantia ab Eclipticâ tantò etiam redditur minor. In limite verò Austrino pariter per integrum gradum, ex vero illius loco deprimitur; unde distantia ab Eclipticâ tantò fit major, quanto in casu priori facta erat minor. Differentia itaque duos adaequat gradus, quòd nimirum Australis distantia ab Eclipticâ, sive latitudo, major apparet: quapropter &pars deficiens Plenilunii, circa limitem Australem, ex necessitate se se nobis major exhibet, quàm circa limitem Septentrionalem. Praeterea &hoc inde sequitur, quòd Luna circa Nodos constituta, nunquam, quoad peripheriam superiorem, prorsus plena rotundaque spectetur; siquidem per integrum gradum respectu nostri, ut etiam antè inculcatum, eo tempore fit declivior. Quando verò Luna in latitudine Boreali unius gradus deprehenditur, tum parallaxeos beneficio exactè in Eclipticam locatur, quo tempore, cùm superior, tum inferior ejus limbus, undique aequabilis, plenus, rotundusque CAapparet.