Latin
CAPUT XXVII
Johannes Hevelius, Selenographia 374
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXVII. DE LUNAE AB OPPOSITIONE RE CENTIS PHASI. Ulti quidem è Clarissimis Viris, ut Francilcus Aguilonius, Josephus Blancanus, &alii, hac in opinione fuerunt; non statim primâ die decrescere Lunam; sed decrementum Plenilunii exacti, vix altero, imo nonnisi tertio post oppositionem die, posse deprehendi: sicuti ille pag. 410. 414. 415. lib. V. Optic. hic verò pag. 72. circa finem cap. 3. lib. 9. disertè scribit: idque inde ratiocinando colligunt, quòd nimirum statuant, latitudinem inter circulos illuminationis, &visionis utriusve lineas terminantes esse permagnam; unde omnino Luna tam diu luminis plenitudinem retinere potest, usque dum hi duo circuli se mutuò intersecent. Hanc autem existimationem non solùm hac phasi manifestè refutare possumus, cùm in 30. horarum spatio post oppositionem notabiliter decreverit; sed &ex illis capite praecedente circa finem prolatis itidem contrarium patet. Nam uti diximus, atque à Kepplero etiam est abundè demonstratum, latitudo inter circulos illuminationis &visionis, non superat 30. minuta; quare Luna lumine plena, vel peripheria ejus undique rotunda ac aequaliter terminata, minimè per duas horas, nedum per biduum aut triduum, durare potest. Imò ex capite priori liquidò constat, vix ullum unquam perfectum Plenilunium videri posse, in quo ambitus circularis ejus, ab uno vel altero latere non praecisus imminutusve esse deprehendatur: verùm de his satis. Jam circa phasin hancce, ubi primùm Luna decrescere incipit, utique percontatio talis ponetur: utrùm Luna perpetuò in latere dextro lumen amittat, nec ne?