Latin
CAPUT XXVIII
Johannes Hevelius, Selenographia 376-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXVIII. DE LUNAE DECRESCENTIS PHASI. is in phasibus decrescentibus, cumprimis in adjunctâ optimè ac perspicuè conspicitur, quomodo in Vallibus, Montium umbrae in partem obversam se se contulerint, respectu umbrarum Lunę crescentis: id enim temporis in parte Vallium occidentali, nunc verò in orientali spectantur. Adhaec in omnibus ante oppositionem phasibus, umbra quotidie paulatim contrahitur, breviorque redditur: quam ob caussam Valles illae pedetentim tunc luminosiores existunt. Post oppositionem verò, Luna cùm decrescit, umbra indies crescit, longiorque evadit: ideoque &Valles, paulatim umbrosiores videntur: quippe confinium obscurae &illuminatae partis, singulis momentis illis magis magisque appropinquat. Hocque manifestum est in Insulâ majori, Maris Caspii; estque enim illa certè multò obscurior hodie quàm fuit die proximè praecedente: &sic cum omnibus lacunosis, ac tuberosis partibus est comparatum. Confiniumque hujus faciei Lunae, jam satis denticulatum anfractuosumque spectandum se exhibet; &in parte umbrosâ, areolae quoque clariores quàm plurimae se se offerunt, praeser G Qun θουεεερρευ OQueda o ten ciree nun&α intermedie gn sum o. ΘεΘσ Mnno Crsti 4645. Dia 27 θmens. Tοκè δὲ 2 mεced. κωmσυεαε Q D O