Latin
CAPUT XXVIII
Johannes Hevelius, Selenographia 377
Unproofread scanNot analysed yet
sertim circa paludem Maeotidem, quae infallibili argumento sunt, celsissimos innumeros Montes circa limbum occidentalem extare. Supra Lacum verò hyperboreum superiorem, vastissimus sinus in Lunam admodum extensus cernitur; hicque perpetuò in ejusmodi Lunae constitutione, quando videlicet in signis illa versatur Solstitialibus Aestivis, conspicitur: at in Hybernis nullo modo deprehenditur, cùm eo tempore pars Lunae superior, valde sit coarctata: unde etiam evenit, ut hic sinus in ipsammet peripheriam transferatur. Motum librationis disci quod attinet, facilè colligere datur, De nοru ψbrationis hucùm Luna prope initium Cancri, &limitem Austrinum exi jus phaseos. stat, quòd &interstitium inter Paludem Maeotidem &peripheriam amplissimum, &maximè sit dilatatum; è contrario interstitium inter lacum Maraeotidem atque limbum illo ipso tempore, nunquam esse possit strictius: quemadmodum non solùm haec effigies Lunae, sed &Plenilunium Brumale, Phasis 21. 24. &30. Lunae Bisectae in primo gradu Cancri observatae confirmant. Tametsi verò illud prędictum spatium valde spectetur eo tempore tenue, nihilo tamen minùs, stagnum Miris nunquam à Lunae limbo occultatur, verùm semper manet conspicuum, quemcunque Luna etiam occupet locum Eclipticae, dummodo à Sole illustretur. Denique &hoc animadvertendum; cùm hęc phasis in Cancro accidit, seu, cùm interstitium Maeotidis est maximè amplum, quòd confinium lucis &umibrae, duos tum minimùm requirat dies, priusquam ad ora paludis Maeotidis, vel Montes circumjacentes pervenire possit, ut clarè hîc patet: contra, quando similis Lunae facies circa Capricornum contingit, in uno certè die eo usque dictus terminus lucis, ut facilè est intelligere, promovetur: interstitium enim tunc strictius est, quàm, cum in Cancro versatur. Sed in reliquis signis intermediis, quò à Capricorno magis removetur, eo plus requirit temporis confinium, ad littus Paludis Maeotidis assequendum. CApUT Bbb