Latin
CAPUT XXIX
Johannes Hevelius, Selenographia 379
Unproofread scanNot analysed yet
Sed areola illa clarè illuminata, quae adhuc in termino paludis conspicitur, Insula est Alopecia; extra quam, prorsus nulla in totâ palude deprehenditur. Jam magnus ille semicirculus supra hanc paludem conspicuus, est Vallis Montium Riphaeorum; in qua certa cuspis altissimi Montis se se detegit. Quin &variae nigriores Maculae sectioni lucis imminentes haud obscurè confirmant, superficiem lunarem undique versum tumoribus ac lacunis esse conspersam. De caetero in hac phasi, nihil ampliùs occurrit notatu dignum, nisi quod à 18. usque ad hanc ipsam Lunae faciem, nunquam non duae minores Maculae in Valle luminosâ Aetnâ spectentur: quae certo indicio sunt, aut loca paludosa, aut nemorosa ibidem extare, quae alio tempore minimè in obtutum veniunt; contrà verò, tunc punctum quoddam satis clarè illustratum, in medio istius Vallis se se conspiciendum exhibet; quemadmodum Iconismi omnes ad unum id testantur.