Latin
CAPUT XXIX
Johannes Hevelius, Selenographia 378
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXIX. DE LUNAE GIBBEROSAE DECRE SCENTIS PHASI. emadmodum à primâ Quadraturâ usque ad oppositionem, sectiones luminosae &umbrosae partis, indies magis magisque curvatae gibberosaeque fiunt continuè: simili modo rursum post oppositionem, ad ultimam quadraturam usque, indies obtusiores, rectioresque paulatim spectantur: id quod dilucidè omnino tam in antecedentibus, quàm consequentibus apparet Iconismis. Inprimis autem meretur, hujus figurae confinium ut diligenter observetur, propter res alicujus momenti, maximè circa istud conspicuas, praesertim Paludem Maeotidem, quae à continenti quasi videtur esse abrupta: imò, attento hoc phaenomeno, ferè dubitandi datur occasio, num etiam Palus Maeotis aquis comparari possit propter illas duas admodùm profundas lacunas, quae se se in eâ conspiciendas praebent: quod certè in aquis planitiem referentibus nunquam fieri potest? Quocirca summopere est necessarium, ut hac de re pleniùs agatur, &disquiratur; utrùm scilicet phaenomenon hocce quaedam Valles sive concavitates efficiant, nec ne? Ego quidem me non levibus duci argumentis mihi videor, quod alia subsit rei hujus ratio. Nam primò ex phasibus corniculatis, praesertim tertiâ, satis superque innotuit, quòd Palus Maeotis, circumcirca, cumprimis in latere orientali, innumeris Montibus celsissimis sit septa, qui omni tempore obscuram atque densissimam (cùm scilicet confinium ad ejus littora appropinquat) de se spargunt in partem contrariam umbram; quo fit, ut pars illa Paludis, in quam haec umbra cadit, undique tenebricosa appareat, perinde ac si esset pars ipsa Lunae obscura, vel Valles quaedam praealtae: hincque porrò prope terminum lucis haec umbra longior videtur, quàm in distantiâ remotiori. Quòd autem non ubique umbra aeque latè diffusa cernitur, fortassis ex diversâ Montium Alanorum altitudine proficiscitur. InterInterdum autem in tali Lunae constitutione, in superficie Quenumsi ratio, quòd Maxula nonpaludis parvulae nigricantiores Maculae se se offerunt; itemque nanquam in pars confinii paludem determinans, haud aequabili quodam ipiam supersicis Paludis tractu conspicitur, sicuti Anno 1644. die 17. Decemb. horâ apparcant? primâ antemeridianâ factum: quae apparentia pariter ex modò dicto fundamento oritur. Dum enim diversi Montium Alanorum vertices, superficiem paludis aliter atque aliter obumbrant, fieri potest, ut non solùm modò dicta superficies, Maculis hinc inde conspersa, sed &confinium ex parte anfractuosum, &inaequale videatur.