Latin
MMPIHTI MAS
Johannes Hevelius, Selenographia 40
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc licet ejusmodi exiguę stellae interdum sub aspectum cadant, tamen, priusquam rectè considerari &numerari queant, ob agitationem instrumenti Optici, rursus evanescunt &inconspicuae fiunt. Propterea illis suadendum est, ut instrumentum peculiare sibi curent fabrefieri, in quo si Telescopium collocetur &semel rectè disponatur, tunc, arbitratu suo, quisque has exiguas &multò plures alias stellas poterit inspicere &contemplari. Tale instrumentum Solertissimus Dominus de Cartes in suâ dioptricâ pag. 132. quidem descripsit: at quia illud ut usibus meis deserviret, in commodiorem formam redegi. Quia istud autem haud adeò difficulter est parabile, ideoque in gratiam Astrophili schema ejus hic apponam, &simul, quomodo illud secundùm omnes suas partes construendum sit, breviter indicabo. Constat enim distinctis membris, quę inter se aptè conjunguntur, sicut ex appositâ figurâ patebit. Habet scilicet quatuor pedes, qui fulcro decussatim ordinato innituntur, &partem sbs muniunt: fulcro decussato adhęrent quatuor trochleae, quae faciunt, ut hoc instrumentum in quolibet pavimento firmiter queat collocari; b iterum magna ex parte est excavatum, ita ut in eo lignum i, cum oblongo ejus terete possit moveri, ipsumque instrumentum dilatari. Vt autem dilatatum maneat, trochlea lateri i est adjuncta, ut non solùm longiùs educi, vel, re exigente, contrahi; sed &trochleâ queat firmari. Sic &superior pars C constat lignis cavatis, ut lignum teres d in eo quoque ad quodvis latus commodè flecti &dirigi, sine ullâ fulcri agitatione, &nihilominus trochleâ C stabiliri possit. Quod alterum lignum majus &longius e attinet, illud in foramine partis superioris d, sursum ac deorsum movebis, secundùm quamlibet positionis differentiam, ad quam stella conspicienda vergit, eamque in arcu f trochleâ itidem firmabis. Huic ligno e in superiori parte nonnihil excavato Telescopium imponitur, &funiculo illigatur. Quod si stella in altitudine 80. vel 90. graduum versatur, instrumentum magis educendum, &in altum eò usque elevandum est, donec sine nimiâ corporis inclinatione, observator Telescopium altitudini stellae convenienter accommodaverit: id quod ope hujus instrumenti haud aegrè potest obtineri. Insuper etiam cùm hac parte instrumenti e, Quadrans major vel minor potest connecti, ut simul altitudo stellae praecisè innotescat, nec opus sit Quadrantem manu tenere: ita enim inter observandum non facilè titubabis, sed sine hęsitatione, altitudo stellę tibi in Quadrante commonstrabitur. Etenim, postquam Instrumentum hoc, ad locum optatum stellę, prout situs id efflagitaverit, congruenter est ordinatum, &expetita stella inventa, statim trochleâ firmetur; ita namque perpendiculum immobile, in Quadrante index erit gradus elevationis Stellae: manibus autem Quadrans retentus ex facili vacillat, unde &gradus, praesertim in parvo Quadrante, huc illuc quoque nutare solent.