Latin
MMPIHTI MAS
Johannes Hevelius, Selenographia 39
Unproofread scanNot analysed yet
Martii, Vesperi, horâ septimâ, occurrit, ubi lovem Veneri conjunctum &alterum Planetam ab altero 45. min. vel circiter dissitum, &soli propemodum aequè vicinum, conspexi: Venus autem multò major, quàm Iupiter, in aspectum veniebat, quoniam primùm terrae vicinior erat, &deinde fulgido gaudet ac diffuso lumine, unde radii adventitii oriuntur, qui in oculis meis majus Veneris jubar efformabant, ita ut incredibilis magnitudinis utriusque Planetae differentia mihi videretur. Postquam verò Telescopio capillitium Veneri ademeram, tantùm aberat, ut love major, ut potiùs minor eo, cerneretur. Proinde valido stellarum lumine quandoque decipi possumus, ut corpus stellans magnum existimemus, quod tamen revera minus est, praesertim deficiente claro hujus corporis minoris coelestis lumine: tunc enim eò magis radii adventitii accrescunt, secundùm hanc Galilaei in Nuncio Sidereo pag. 32. regulam: Luminis augmentum magis magisque increscit, prout lucidorum parvitas decrescit. Porrò, ope hujus Telescopii, quoque cognosci potest, quid sit via lactea, quae semper affulgente serenitate, in certo coeli loco conspicitur: de quam Philosophi, cumprimis Peripatetici, complures disputationes, amplosque commentarios nobis reliquerunt, in quibus alii eam volunt esse meteoron, alii aliquid ab hoc diversum. Iam verò beneficio Telescopii certò constat, Galaxiam seu Viam lacteam nihil aliud esse, quàm innumerarum exiguarum stellarum densam coacervationem, ingentemque cumulum, in quâ plurimae satis magnae &valde conspicuae apparent, sicuti cuilibet bono Telescopio instructo licet oculorum sensu intueri. Sed, quaerat hic aliquis, quomodo earum observatio sit instituenda? Is sciat, ad hunc scopum facilè perveniri posse, modò in promptu sit nobile Telescopium. Nam, si hoc in quamlibet coeli regionem manu dirigatur, tunc diligenti observatori istiusmodi stellulae frequenter ante oculos versabuntur, praesertim si crebris actionibus huic observandi labori adsuetus fuerit. Inexercitati plus hîc laboris &toedii experientur; ita, ut quandoque coeperint antè defatigari, quàm unicam exiguViniu per Telescopium inspecta, longè minor Iove apparet. Vias lactea est inmumerarum parvarum stellarum cumgeries, Modus explorandi incognitarum stellarum frequentiam. exiguam stellam quaerendo investigare, eò quòd instrumentum Opticum nequeant immotum tenere.