Latin
CAPUT XL
Johannes Hevelius, Selenographia 402
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XL. DE LUNAE CORNIGENAE DECRE SCENTIS PHASI. Am saepius indicavimus, Montem Porphyritem, ratione aspectus in phasibus prioribus, semper unam eandemque retulisse faciem; nunc autem tandem, cùm ejus instat occasus, est inconstans, deque die in diem mutat figuram. Primùm in phasi 34. cornu superius evanescebat; secundò, in figurâ 36. in medio concavitas quaedam animadvertebatur; jam in praesente &cornu inferius evanuit, Lacunaque est multò amplior. A parte sinistra, tantùm adhuc aliqui Montes conspiciuntur, in formâ luminosi semicirculi, ad dextram verò nulli adsunt: Vallisque penitus est obscurata. Ex quibus colligere licet, Montes ad sinistram sitos, altiores esse existentibus ad dextram: qui lucem Solis quasi impediunt, quò minùs ratione altitudinis ad reliquos oppositos depressiores, pervenire possit; &itaque utique necesse est, ut hanc ob caussam lux prętervolet. Quando verò Montes illam plagam versûs, in quo Sol conspicitur, depressiores sunt, tunc lumen Solis ad Montes oppositos rectà tendit, sic ut eo tempore Montes Soli obversi, omni ex parte clari atque luminosi deprehendantur. Hujus generis Valles, quae de uno latere sublimioribus Montibus clausae sunt, quàm de altero, praeter praedictas, adhuc quamplurimę in Lunâ inveniuntur; ut ex phasibus Lunae crescentis videre licet, praesertim ex figurâ decimâ, Monte nimirum Armeniae, M. Carpatis, M. Serrorum, qui à parte sinistrâ altiores sunt: Mons verò Ida rursum à parte dextrâ excelsior. Quò Olaai Canc Grngnτ Θecxceεδαει O in 26 Grad Q. ε Sè Q. GED Mno Gιιsτ. 1642. Die rcd. rre *e med. no nu I Ὀμμπείδωη πιν τα βιει δὰ βυτι