Latin
CAPUT XL
Johannes Hevelius, Selenographia 403
Unproofread scanNot analysed yet
Quò igitur longiùs à confinio lucis &umbrae, talis lucidissimus Solem versùs spectatur semicirculus, eò depressiores sunt Montes oppositi obscuriores: quò verò propiùs confinio tale quid conspicitur, eò sunt altiores. Propterea rectè concluditur, Montes in latere dextro Porphyritis sublimiores esse, occidentalioribus Montis Audi; cùm hi longiùs, quàm isti, à sectione umbrae distent. Occurrit insuper in phasi appositâ, &alia apparentia, quae aliquibus sine dubio hunc scrupulum ingeret; cur videlicet Montes, Climax, Casius atque Eos, in hac icone, quasi majores, quàm in praecedente, sint depicti? Ratio autem haec est, quòd hîc viciniores confinio extiterint; quare &omnino majores apparere necesse sit. Sol enim declivior, illis in locis, Valles tantum circa Montium vertices, terminat: in praecedente verò phasi, ubi Sol sublimior erat, ibi simul profundiùs radios in Valles evibrabat, sic ut eae compressiores ibidem appareant, quàm cùm circa vertices Montium illuminantur. Sed de iis hoc loco non attinet plura dicere. Caeterùm, in ipso termino lucis, conspicitur adhuc pars Sinus Sirbonis, partem obscuram versûs, lineâ rectâ instar aquae terminata; alteram verò partem luminosam introrsum versùs, sectione circuliclarè illustratâ, quę Montem repraesentat Sacrum. Circa quem hoc inprimis consideratione dignum videtur, quòd iste nempe Mons, umbram haud exiguam in modò dictum Sinum, sive superficiem hujus aquae spargat: uti Maculę illae nigricantiores ad sectionem circuli claram conspicuae, manifestè indicant. Quae apparentia, ex nullâ equidem aliâ phasi tam distinctè, quàm ex hac, deprehendi potest.