Latin
CAPUT XLI
Johannes Hevelius, Selenographia 403-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XLI. DE LUNAE FALCATAE DECRESCENTISPHASI. Qùm igitur haec phasis vehementer decreverit, provectaque admodum aetate extiterit, ac insuper sectio luminose &umbrosę partis jam tandem per Mare Eoum transeat: non adeò multa notatu digna hîc occurrunt. Nam quaecunque quaeEc e 2 quaestiones de phasibus corniculatis crescentibus, proponuntur, pariter &de his Senescentibus affirmantur, vel negantur; tum, quod lumen Lunae secundarium, tum adventitium ejusque luminis auctionem, atque diminutionem concernit. Idcirco nolo te Lector Benevole, temporis pręsertim redimendi gratiâ, diutius morari, nisi quod haec paucula solummodo addam.