Latin
CAPUT IV
Johannes Hevelius, Selenographia 42
Unproofread scanNot analysed yet
deinde, in utroque latere eAuobus in super globulis composirus, hactenn apparuit. Duo globuli Saturno adhaerescentes, videntur dua stellae rum obeuntes. spectus &Coelestibus corporibus contemplandis accommodatus, haec jam dicta sententia Paradoxis, à Mathematicis non annummeratur; eò quòd haec &alia mirabilia Phoenomen a, nobilis Telescopii ope detegantur, ut ut Peripatetici Philosophi, de certitudine hujus rei adhuc multùm dubitent. Quamobrem constitui, in hoc capite succinctè recensere, insignium quorundam &fide dignorum Mathematicorum observationes, circa hosce jam memoratos Planetas, iisque proprias meas addere, quas oculari per Telescopium inspectione, mihi comparavi, &verissimas esse deprehendi. Quod igitur primùm ad Saturnum attinet, is jam inde usque à multâ antiquitate ipso oculorum testimonio non refragante, rotundus habitus est: postquam autem oculo armato inspectari coepit, ovalis ferè, sicut Kepplerus, &alii Mathematici contestantur, apparuit. At simul atque hoc instrumentum opticum perfectius est redditum, de die in diem, per Telescopium magis elaboratum inspectus, non solùm ovalis, sed &in utroque latere duobus adhaerentibus globulis praeditus apparuit, ita ut ex tribus partibus compositus videatur, quemadmodum ex praesente figurâ G, apud B, manifestum est. Hac specie Saturnum saepenumero conspexi, utpote, Anno 1643. mense Octobri &Novembri: duo adhaerescentes globuli utplurimùm Eclipticae parallelae erant. Totus autem sum in hac opinione, quòd non semper Saturnus oblongus, &quidem duobus parvis globulis acuminatus appareat, sed quod interdum hi globuli post Saturnum latitent, quasi duae stellae (&quidem definitis temporibus) quae Saturnum circumeunt. Memini namque, quod ipsum, mense Septembri &Octobri, Anni 1642. planè rotundum conspexerim, &quidem distinctis vicibus. Eandem figuram in Saturno quoque observavit, Summus Philosophus &Astronomus P. Gassendus, Lutetiae Parisiorum, eodem anno, mense Augusto, ut extat in ejus judicio de novem stellis circa lovem visis pag. 14. Atque refert ibidem, quòd Galilaeus ante 30. annos, eum quoque tali figurâ rotundâ suo telescopio spectaverit. Adhaec de eâdem stellâ Saturni commemorat Matthias Hirschgarter, in suâ detectione dioptricâ,