Latin
JATVRNVS
Johannes Hevelius, Selenographia 42-2
Unproofread scanNot analysed yet
JATVRNVS SATVENVS Ggh Nenl M quòd Primarius &Nobilissimus Vir, cui nomen Fontana (sicut ex aliis illud nomen didici) Neapolis, egregio quodam Tubo hunc Planetam inspexerit, eumque planè aliâ &diversa, quàm caeteros, formâ observaverit: siquidem in quolibet latere, loco supradictorum globulorum, ansulam bisectam adjacentem vidit, ita ut quaelibet à vero corpore distincta, sensu oculi armati percepta sit, &per cujuslibet ansulae cavitatem prospectus in coeruleum coelum ac aethera patuerit; veluti apud praefatum Autorem pag. 22. scriptum legitur. Ejusmodi faciem Saturni in praesens diagramma G retuli, &apud A consignavi.