Latin
CAPUT LVI
Johannes Hevelius, Selenographia 452
Unproofread scanNot analysed yet
Pro direrspupillae dilatatione mudi maser, modò minor eadem Eclipsis spe ctatur, Rarò diversi observateres unam candemque Ecli pseos quantitatem determinant. dum ad ipsum integrum digitum, se se extendere non nequeat. Scias enim velim densissimam illam veram, atque obscurissimam umbram, non statim in momento se se in Lunam ingerere; sed pedetentim ab initio eam occupare. Estque circa Eclipseos principium, umbra instar fumi admodum diluta tenuisve, quae paulatim tractu temporis densior evadit, usque dum in nigerrimam tandem terminetur. Fieri itaque procul dubio potest, ut is, qui observationes absque Tubi adminiculo instituit, aut hanc penumbram, aut intermediam umbrae quandam particulam, pro vero umbrae Eclipseosque initio, apprehendat. Unde impossibile (quoniam observatores non omnes &singuli, initium finemque annotando, viâ planè eâdem incedunt, Tubisque utuntur) ut observationes in ipsis minutis convenire possint. Secundò; apparet quoque Eclipsis, semper oculo inermi minor, quàm revera Telescopio armato, existit: quemadmodum sedulus quilibet rerum coelestium spectator, reipsa experietur. Contrà pars luminis ab Eclipsi libera, nudo oculo, perpetuò major quàm est, se se objicit. Itaque, pari modo, qui in phasibus corniculatis &falcatis animadvertitur, de quo, ut autumo, capite undecimo superiori, jam satis dictum. Praeterea accedit &hoc, quòd cuilibet observatori, nudâ oculorum acie, Eclipsin Lunae, ejusque phasin, spectanti, illa aut aliquantulùm major, aut minor, quàm alteri videatur; prout huic observatori pupilla amplior vel arctior, quàm alteri à naturâ est concessa: sive ratione etiam medii obscurioris, vel clarioris, in quo contemplator Eclipseos tum fuerit constitutus. In illo autem pupilla dilatatur, in hoc constringitur, ut suo item diximus loco. Hincque rarenter admodùm (nisi casu quodam eveniat) observatores in Eclipsium determinandâ quantitate, inter se conveniunt: modò enim hic, exempli gratia, Eclipsin partialem septem aestimat digitos, modò alter septem cum dimidio, modò tertius, octo digitos eam planè exaequasse affirmat; tametsi omnes illi sub uno eodemque Meridiano fuerint. In cujus rei fidem exempla quamplurima, in medium possem proferre, nisi temporis haberetur ratio: interim tamen unum atque alterum hîc attexam; cujus Kepplerus in Astronomiae part. Opticâ, capit. XI. Probl. 6. mentionem facit: Moestlinus Anno 1572. 25. Junii, defectum maximum aestimavit praecise semissem diametri.