Latin
CAPUT LVI
Johannes Hevelius, Selenographia 453
Unproofread scanNot analysed yet
At Gemma Frisius scribit Lovanii defecisse 8. digitos, lib. 2. Cosmocritices. 2. Anno 1601. 29. Nov. vel 9. Decemb. bona quidem pars (inquit Kepplerus) de Lunae corpore superfuit, quanta verò esset, discerni non potuit à quopiam cum fiduciâ. Ambrosius Rhodius, Tychoni aliquandiu à calculo, aestimavit defectum 10. digitorum Witebergae. 3. Anno 1693. 8. 18. Novemb. contendebant (inquit item Kepplerus) aliiplus quartâ parte in defectu esse, mihi minùs aliquid hoc abesse censebatur: &tamen obumbrata circumferentiae pars conspicua fuit. Ex quibus sanè omni luce clariùs patet, quàm lubrica, &fluxa sit Eclipsium quantitatis determinatio, quae nudis acquiritur oculis. Attamen multùm certè refert, genuinam Eclipsium annotare quantitatem: quemadmodum &Kepplerus, in Astron. part. Opt. eodem modo citato capite, mihi hac in parte his verbis astipulatur: Magni interest Astronomiae partiales defectus rectè annotari: pergitque ibidem circa finem ejusdem Problematis, dicens: Cupio Astronomos operam dare, ut certiores aliqui modi hujus observationis constituantur. Nam ab hac unâ re dependet id, quod in Astronomiam vulgò maximi sit, dimensio altitudinis &corporis Solaris. Etenim, si sit parallaxis Solis maxima 3. scrupulorum, &in aestimatione defectus Lunaris tertiâ parte digiti aberretur, actum est de 600. semidiametris terrae; sin maxima Solis Parallaxis sit 2, aberrabimus 1700. semidiametris terrae, omissione unius, scrupuli in defectu Lunari; ut videre est in fronte nostrae Parallacticae: haec illae. Concludimus itaque audacter, ex iis, quae suprâ attulimus, iterum ut antea; omnium plane Eclipsium à quocunquem observatarum sine subsidio Telescopii peractarum fidem vacillare, nihilque certi ex iis hauriri posse, ut quàm accuratissimè videantur observatae. Quae cùm ita sint, erit profectò summoperè necessariam, omnem adhibere diligentiam, omnibusque viribus contendere, ut huic negotio succuratur, imposterumque omnes praesertim Eclipsium observationes absque omni prorsus aberrandi periculo instituantur. Quod si verò id fieri à nobis poterit, certè tale aliquid nos esse assequutos deprehendemus, quod inprimis ad longitudines multò magis exquisitè, quàm potuit fieri hactenus, determinandas, maximopere conducet. Dummodo illa, quae de observationibus rectè instituendis, jam jam Quaenam circa Eclipsium observationem attendi debe HI, MI ImA fori certitudine instirnantur.