Latin
CAPUT LVI
Johannes Hevelius, Selenographia 454
Unproofread scanNot analysed yet
Erlipsium observatione arcurarè instiruendi rario. Duorum pri mariorum i0 nismorum differentia. jam à nobis proferentur, minimè neglecta fuerint omnia. Primò enim, operae pretium est, ut omnes &singuli observatores, quibuscunque est animus, observationes Eclipsium Lunarium adornare, sibi de Telescopiis prospiciant: nullamque omnino observationem, iis destituti aggrediantur. Secundô, ut universi, non diversâ, sed unâ eâdem omnino ratione, atque operâ, ad contemplationes suscipiendas, se accingant. Tertiò, ut perpetuò id fiat, ope primariae alicujus figurae, omnes in Plenilunii facie Maculas, legitimâ proportione referentis, &huic operi seorsim destinatae. Quartò, ut observatores priùs faciem Lunae Maculasque ejus, ratione situs, nec non nominetenus, optimè noverint; aliàs difficile, ne dicam impossibile erit, exquisitam absolvere observationem: Quintò, ut omnes &singuli, verum tempus cujuslibet phaseos, per altitudines stellarum Fixarum, mediantibus enthymetricis instrumentis haud mediocris magnitudinis captas, automatis non prorsus neglectis, accuratissimè investigent. In quam sententiam, aliquantò etiam fusiùs mentem meam explicabo: quomodo videlicet, Telescopiorum adminiculo, hę observationes quàm accuratissimè sint instituendae? Primò, necesse eo est, ut exemplar quoddam figurae primariae Lunationum, sive phasium, ejusdem generis, capite 44. exhibitum tibi sit in promtu; vel, quod ferè pręstat, ad Eclipsium Lunarium observationes, exemplar archetypi Pleniluniorum, in eodem modò citato capite conspicuum. Inter quas duas quidem delineationes, nulla alia occurrit differentia, nisi quòd posterior, Lunae faciem, Maculasque ejus, sic planè praelentet, quemadmodum tempore oppositionis se se nobis objiciunt; in priori verò primaria delineatione Lunationum, Montes convallesque non aliter, quàm ut quotidie per phases apparent, exhibentur. Praestat utique igitur iconismo Pleniluniorum, ob faciem magis similem, ad Plenilunia Ecliptica uti. Observatori tamen exercitato perinde est, utro utatur; cùm proportio utriusque schematis omnino sit eadem. Quâ autem viâ hujus generis primarias phases, absque omni etiam delineationis labore tibi comparare possis, jam suprâ capite 44. indicavimus. Secundò verò, in illâ ipsâ figurâ, verum Lunae limbum secundùm longitudinem latitudinemque, tempore Plenilunii datam describe, id quod pariter in praecedentibus jam aliquoties docuimus. Si tamen aliud etiam placuerit, poteris etiam ingruente Eclipsi, vel paulò ante eam, ex ipsa Lunae facie, illiusque interstitiorum, tam Maeotidis &Maraeotidis, quàm partis Australioris &Septentrionalioris, amplitudine, peripheriam Lunae competentem delineare. Quando autem hic conatus inexercitato vix succedet, ut priori quilibet insistat modo, svadeo &auctor sum.