Latin
CAPUT LVI
Johannes Hevelius, Selenographia 456
Unproofread scanNot analysed yet
Dum igitur umbrae primum aspectum, ejusque tempus modo utroque jam dicto annotas, oportet etiam unâ operâ inclinationem principii Eclipseos consignare: hoc est; quantò nimirum illud distet à puncto verticali Zenith, vel Nadir? Has enim inclinationes, rectè scire permagni interest; quae (inquit Kepplerus Astron. part. Optic. cap. X. probl. 14. pag. 360.) si certissimè observentur maximarum rerum in motu Lunae nobis argumenta praebent, &compendio serviunt. Item pag. 391. capite X. probl. 26. Magni interest Astronomiae &Geographiae, inclinationes phasium exactè observari &annotari. Quomodo verò eae haud difficulter viâque planè compendiariâ, eaque hactenus incompertâ annotentur, atque observentur, jam jam indicabimus. Quartò; initiò Eclipseos praeterlapso, cùm phasis jam aliqua Lunae fit conspicua, tum denuò illam in figurâ primariâ designare oportet, hoc quidem modo: observa studiosè admoto Tubospicillo, ad quas Maculas, Promontoria, Sinus atque Insulas, arcus umbrae terrenae terminetur; quo animadverso, eodem prorsus modo, arcum istum in iconismum transfer, simul altitudinem alicujus Fixae, tempusque ab automatis petitum, &non minùs ejus inclinationem consigna. Quae certè cuncta atque singula, circa quamlibet phasin delineandam, summâ curâ atque diligentiâ necessariò debent attendi. Adhaec, quò plures phases delineantur, eò major ex istâ observatione speranda erit utilitas, majoremque merebitur apud eruditos fidem, praesertim, si omnes phases inter se optimè consentiant, adque normam veritatis respondeant. Si verò omnes phases non in unam referre poteris figuram, accipe alteram, tertiam, imò tot, quot opus est. Instante autem Eclipsi totali, pariter, ab initio recuperationis luminis, usque ad ejus finem, quemadmodum ab ejus initio, ad totalem obscurationem factam, procedendum; nullamque penitus sinas leffugere phasin, sed, si id temporis ratio permittit, ad singulam quartam partem cujusvis digiti, ejus lucis umbraeque terminum depinge. Quamvis verò rarò sic ordine omnes assequamur; cùm nos saepissimè aëris turbida tempestas &nubeculae Lunam praetervolantes impediant, ita ut paucioribus plerumque oporteat esse contentum. Porrò inclinationes phasium quod attinet, has Mathemati- Dephusum inclinationibus. ci, interque caeteros Maestlinus, Tycho, Kepplerus diverso modo annotare, atque investigare conati sunt; sicut ex hujus Astronomiâ part. Optic. cap. X. probl. 14.