Latin
CAPUT LVI
Johannes Hevelius, Selenographia 457
Unproofread scanNot analysed yet
&sequentibus videre liQuomodo cet: partim quadrante exiguae magnitudinis adhibito, partim hactrum inetiam in suas partes distributo circulo. Nonnunquam ad cor clinariones investigarae nua umbrae attendebant, sive quando praecisè in vertice, sive in surrint? imâ Lunaris parte, sive ab alterutro latere spectabantur, hoc est, cùm cornua aut praecisè sursum supina, aut deorsum prona vergebant, aut ad perpendiculum erecta stabant, vel denique quando cornua Lunae cum certis fixis, unam eandemque lineam rectam constituebant. Qui inclinationes investigandi modi, ut observatoribus, licet exercitatis, non parùm facessunt negotii, sic admodum etiam deprehenduntur vacillantes: id quod observationes passim satis superque testantur. Enimvero, ut ut sollicitè in id intenderint, nunquam tamen certi esse potuerunt, rem se acu tetigisse; siquidem nudo planè visu, (quod profectò valde lubricum) inclinationes venati sunt, attestante id Praeclarissimi &attentissimi Siderum Observatoris, Schickardi, in descriptione observationis Lunae laborantis Anno 1631. die 29. Octobris habitae, cujus mentionem ipse facit in responsione ad Epistolam Gassendi, de Mercurio sub Sole viso. Eam igitur ob caussam, novam prorsus Astrophilis communicabo rationem, cujus ope accuratissimè, &quidem ex tempore, nulloque negotio, non tamen citra Telescopium, figuram primariam, Pleniluniumque versatile, capite 26. exhibitum, inclinationes comparantur. 1. Eodem temporis puncto, cùm phasin aliquam, ejusque ar cum notaveris, denuò faciem Lunae generoso Tubo oculis applicato contemplare; animadverso videlicet an duae aliquae Maculae à se invicem haud nimium remotae, in eâdem perpendiculari lineâ inveniantur? (admodum enim distantes, Telescopium inprimis 5. vel 6. pedes longum, simul non capit, quod ideo huic negotiominimè conducit) quarum certè quovis temMmm pore nonnullae reperientur. Si tamen se non offerant Montes quidam insignes, non deerunt (sat scio) Promontoria, Sinus, Lacus, Insulae, vel scopuli prae aliis lucidissimi quos animadvertere liceat.