Latin
CAPUT LVI
Johannes Hevelius, Selenographia 461
Unproofread scanNot analysed yet
protulit: quae si cuipiam in minutioribus circumstantiis videntur nimis scrupulosa, sciat, nihil diligentiae hîc posse nimium esse, in tam subtili negotio, quibus non Astronomiae tantùm, sed &Geographiae pars magna innitatur; idque potissimum prodesse curiositatem, ut phasium duarum consensus, alicujus tertiae dissensum prodat &emendet. Illis autem, quisimpliciter tantum principia &fines notant, nunquam gratis credo; nisi addant quoque intermedia: cùm sciam, quàm proclive sit in extremitatibus labi. 6. Nunc verò item maximam quoque Eclipseos obscura tionem, itemque phasium veram quantitatem, in digitis &di gitorum particulis quàm exquisitissimè determinare libeat; quae certè facillimo negotio acquiruntur, si nimirum quantitatem cujuscunque phaseos, ratione descriptorum umbrae arcuum, ex figurâ illâ primariâ, diligentissimè circino depromtam, ad scalam istam digitorum Eclipticorum infra positam, tantùm examinaveris, tunc confestim id, quod quaeritur, patebit. 7. Ex quibus insuper, in figura illa primariâ descriptis, atque ritè observatis arcubus, pariter accurate, &quàm citissimè se midiametrum umbrae terrenę investigabis; quam equidem veteres, ut ut omnem adhibuerint operam, nullo modo tamen assequi potuerunt. Initiò enim omnes arcus phasium, sedulò circini ope examinentur, num scilicet omnium curvatura planè sit unius ejusdemque circuli sectio? id quod si ita se habere inventum fuerit, certo est indicio, omnes phases supra quam dici potest accuratè, esse observatas depictasque: sin verò differentia quaedam phasium deprehendatur, tunc illum elige arcum, cui potiores astipulantur: postmodum ex hoc segmento circuli, ejusque centro explorato, ipsum circulum, cujus est segmentum, per problem. 3. proposit. 25. libr. III. Euclidis, describatur; vel, si lubet mechanicè, notatis videlicet in illo segmento tribus punctis; velut Clavius ibidem in ejusdem propositionis Scholio pluribus docet. Quo invento sectionis, sive ejus circuli centro, statim &radius umbrae innotescit. Tandem cùm Lunae diameter, ex figurâ illâ primariâ jam quoque sit nota, licebit ipsam quoque proportionem semidiametrorum Lunae &umbrae, haud difficulter, in minutis, beneficio alicujus scalae, atque regulae de tribus, determinare: quemadmodum mox exemplo res evadet clarior. Sed videtur equidem, uni phaseos segmento non prorsus esse fidenMmm; niji fidendum; &propterea cum reliquis arcubus quoque eâdem pergendum via; ne non videlicet ex reliquorum consensu, eò magis certa elucescat veritas.