Latin
CAPUT LVI
Johannes Hevelius, Selenographia 462
Unproofread scanNot analysed yet
Optandum igitur esset, ut praeclarum atque notabile quoddam exemplum, Astrophilorum oculis, melioris intellectus gratiâ, subjicere possem: verùm (nescio quo fato) proxime elapsis aliquot annis, Eclipses, in nostro horizonte, aëris inclementia nobis hoc modo annotandas denegavit; ita ut penitus nullam, praeter unicam his diebus primùm animadversam, ex voto observare, atque delineare integrum fuerit. Ingruente quidem Eclipsi Lunae Anno 1646. Mense Januario, Coeli serenitas quasi annuere non minùs videbatur: sed, praeter spem, densissimae nubes, fumusque nigerrimus, in viciniâ meae speculae Astronomicae, eo ipso tempore subitò exoriens, penè omni ex parte observationi obstiterunt, quò minùs Lunam Telescopio accuratè intueri liceret. Hincque accidit, ut initium obscurationis istius, uno minuto fortè seriùs animadverterimus, qualem qualem etiam adhibuerimus diligentiam: neque insuper plures quàm duas phases delineavimus, easque adhuc de Coelo quasi clanculùm tantùm abstulimus: gradum phasium verò verticalem, illarumque inclinationes nullo pacto, ob caussam modò dictam, legitimè annotare licuit. Animus quidem erat, Coelum si affulsisset sudum, &minima quaedam circa hanc Eclipsin designare; sed ex voto meo observatio non successit. Interim nullus despero, DEUM, qui &Optimus &Maximus est, vitamque sanitatemque concessurum, ut eodem favente, felicius, in Astronomiae augmentum, ejuscemodi observationes multò plures à nobis administrari possint. Interea tamen illam ipsam Eclipseos observationem, ut datum, cum delineatione duarum phasium, hîc apponam. Umbra tempore initii circa A, Montem scilicet Audum Maris Eoi, paulò supra Paludem Maraeotidem, se se in Lunam ingerebat. Arcus B &C, phases exhibent observatas; ex quibus semidiametrum umbrae 46. min. 30. sec. fuisse, datâ scilicet Lunae diametro 34. min. certò colligitur; prout scilicet ex tabellâ subjectâ, hujus observationis clare patet. Obser Jan. Observatio Eclipseos Lunaris, ad diem 31. An. Chr. 1646. st. n. mane, ante ortum Solis, GEDANI instituta. Gradus Lim-Jluclinationes SemidiamePhases Luna Altituda Lu-Tempura inter umbraA Corn. bi verrisalu deficirntus Trelcidae Lyra, ad de supputa. stae semid. lescopia deprs. LUNA. orsum. IDN. bausa sun i. Nis adiuc im n. penumbrae Nihil. Nihil. I IO. Ninii. Initiam abscurariamis rirra IIB. grad. Dnbi Initium. MmNp, 4. Digit. nunueure esunue ssunt. RDigi.