Latin
CAPUT LVI
Johannes Hevelius, Selenographia 467
Unproofread scanNot analysed yet
quirere videatur, adeò ut rem istam hac viâ aggredi vix audeat; ei haud gravabor, etiam aliam eamque longè faciliorem praescribere rationem, quâ scilicet &minùs exercitati hoc in negotio quemcunquae Eclipsium digitum, imò non tantùm ipsos digitos &semidigitos, sed &eorum quadrantes, accuratè admodum, nulloque negotio discernere non nequeant. Primò quidem, ex phasium, sive Plenilumii archetypi centro, sex circuli aequalis distantiae ducantur, sic, ut diameter Lunae, in duodecim partes aequales, seu tot digitos dividatur: dein, in quolibet spatio, iterum tres subtiliores concentrici describantur, ne non simul isthac ratione quadrantes digitorum indicentur, eoque planè modo, quem cap. v. pag. 106. circa observationes Eclipsium Solarium tenendum esse docuimus. Postmodum verò eâ phasium, sive Plenilunii figurâ sic adornatâ, attendes diligenter, Eclipseos tempore, quando umbra, circulos hosce, sive potius Maculas illis subjacentes stringat: id enim si probè notaveris, minimè insuper altitudinibus fixarum neglectis, non solùm quà digitos, verùm etiam quà digitorum quadrantes, ut modò diximus, quàm unquam fieri poterit correctè determinabis quascunque phases, utcunque umbrae sectiones minimè delineatum iveris. Interim tamen praestat, opinor, ut non minùs operam des, quò &ipsas umbrae sectiones, prout per Maculas protenduntur, adumbrare queas: quemadmodum in hac ipsâ Eclipseos observatione, à nobis istud utique factum vides. Etenim, si isthoc pacto phases quamplurimas depingas, quanquam non semper sive integros, sive semidigitos aequant; nihilominus tamen, adminiculo alicujus scalae, atque regulae de tribus, ex his delineatis phasibus, postea aeque bene verum tempus, tam digitorum, quàm partium eorundem, elicies: sicuti &id ipsum circa minores Eclipsium figuras, phasesque, haud magno eam in rem impenso labore, optimè nobis successit. Hac igitur ratione observationes Eclipsium Lunarium, magno Nn n 2 gno utique cum fructu instituentur. Imò si rectè attendantur omnia, non solùm ad Astronomiam; sed &ad universam Geographiam, praesertim respectu longitudinis, plus quàm hactenus unquam utilitatis sperare ausi sumus, inde profectò manabit, &inprimis quidem si tantùm omnes &singuli observatores, Tuborum Opticorum, figuraeque primariae, sive cujusdam correcti, &ad accuratam proportionem redacti Plenilunii ope, observationes administraverint; itemque evitandae confusionis gratiâ, Macularum nomina minimè variaverint, ac unum eundemque observandi modum retinuerint. Hoc enim si fecerint, susceptum negotium cum DEO feliciter transigetur, &Bonum Astronomicum multis modis promovebitur.