Latin
CAPUT LVI
Johannes Hevelius, Selenographia 468
Unproofread scanNot analysed yet
De caetero, est sanè res notatu dignissima, quod imposterum non uni tantùm Eclipseos initio, quasi adhaerere &invigilare opus sit; sed, quòd semper circa quamilibet phasin, aliud atque aliud initium habere possimus observandum, imò tot, quot nobis placuerint. Dum enim umbra continuè ulteriùs se se in Lunam promovet, sensimque progrediens illam obscurat; fieri certè aliter non poterit, quàm ut peripheria umbrae, modò hanc modò aliam Maculam, Montem scilicet, vel convallem, Sinum, Promontorium, Lacum vel Insulam omni tempore stringat: sic ut circa quoslibet maximè notabilium Macularum appulsus, nova semper initia Eclipseos nobis notanda subministrentur: quae si nunquam non, praesertim simul ab universis &singulis Astronomis, diversisque in regionibus, unius ejusdemque figurae primariae beneficio attendantur, atque observentur, haud parum profectò ad longitudines investigandas accedet momenti. Reliquum autem est, priusquam ad alia transeamus, ut Astrophilum de certis quibusdam rebus, circa observationes in genere maximè attendendis, adhaec admoneamus. Primò, ne contemplator has observationes, ope nimis brevis Perspicilli, cujus videlicet longitudo tantùm unius sit pedis, instituat: quia ejusmodi Tubus, Maculas Lunares non satis clarè &distinctè sub aspectum ponit.