Latin
CAPUT LVI
Johannes Hevelius, Selenographia 469
Unproofread scanNot analysed yet
Secundò neque Telescopio nimis longo, octo scilicet decem vel ampliùs pedum, utatur: hic enim objecta nimio plus auget, atque perrarò claritate excellit: idcirco etiam aegrè admodum hujus beneficio arcus umbrae describuntur, ac Macularum perpendiculares situs cognoscuntur; (quos tamen scire ad inclinationes eruendas, permagni interest) eò quòd ejusmodi Tubus, particulam Lunae nobis plus aequo exiguam, uno intuitu exhibeat. Est optimum autem Tubospicillum, quod nunquam non ad hujus generis observationes adhiberi poterit, crede, illud, quod quinque vel summùm sex pedes, longitudine non excedit, inprimis si praestantiâ polleat, id quod experientiâ didicimus. Tertiò, convenit etiam,