Latin
GEDANI
Johannes Hevelius, Selenographia 484
Unproofread scanNot analysed yet
8. Cùm verò Lunâ in perpetuâ inclinatione, ab ortum ad occasum usque, ob motum diurnum deprehendatur; hinc evenit, ut continuè aliae, atque aliae diversae Maculae, sub perpendiculari lineâ se se objiciant: convenit igitur, unâ observatione non esse contentum, sed plurimas ejusmodi Maculas, cum competenti altitudine, summâ curâ acquirere; eum quidem in finem, ut si alteri observatori, sub aliâ diversâ loci latitudine, priores Maculas sic constitutas deprehendere non licuisset, tunc unam tamen atque alteram saltem postremarum annotare integrum procul dubio fuit. 9. Circa quas observationes, duae res diversae admiratione maximè dignae occurrunt: primò, quòd, quamvis lamella suprà dicta circumvolubilis, dimidiam partem pupillae tegat, nihil prorsus tamen visui id noceat, nec quicquam detrimenti adferat. Secundò, quod semper illam partem objecti visu apprehendamus, quae à lamellâ tegitur; &contrà illam partem minimè videamus, quae patet. Exempli gratiâ, si lamella illa à dextris pendeat, Lunam dum spectamus, tunc certè non sinistram, ut quidem jure deberet, medietatem ejus cernimus, sed dextram, scilicet illam tectam. Unde verò haec apparentia ducat originem, &qui id fiat? videbitur fortè aliquibus, praesertim rerum Opticarum ignaris, res esse magni momenti, genuinam nimirum rationem primâ statim fronte hujus paradoxi determinare. Adeant igitur, si velint, Opticos, qui inter caetera mira phaenomena, &hoc illis planiùs reddent; quandoquidem instituti mei ratio, id hujus loci pluribus pertractare, ac demonstrare non permittit: nam nos nunc ea, quae circa nostram observationem longitudinum attendi debent, ulteriùs persequemur Ad longitu10. Quod si autem imposterum Mathematici, hanc longidines INUTNI.