Latin
GEDANI
Johannes Hevelius, Selenographia 485
Unproofread scanNot analysed yet
endas necesse tudines investigandi rationem à nobis explicatam, tanti aestiest, ut construatur Tamaverint, ut hujus ope istud aggredi visum sit; tunc hoc in bula Anguloprimis summè erit necessarium, ut omnes observatores, sibi rum verticalis, &orbita priùs Tabulam Angulorum verticalis &orbitae Lunae, ad Lunae. quemcunque Eclipticae gradum, &quidem ad illum ipsum horizontem, in quo observationes institui debeant, constructum eant; eò, quò neminem lateat, beneficio hujus tabellae, quonam tempore tales observationes sint suscipiendae? id quod sanè fit tempore maximè opportuno, quando scilicet angulus antedictus, quàm velocissimè se se variat; contrà Maculae Solares nullo alio tempore meliùs, quàm eo observantur, cùm angulus verticalis &Eclipticae parùm admodum mutatur. Angulus enim orbitae Lunae &verticalis, hac horâ plus, aliâ minùs, ut Astrosophis innotuit, variatur. Illo igitur tempore, ubi majori &velociori variationi angulus iste est obnoxius, accuratiùs longitudines investigare opportunum erit. 11. Necesse quoque est, ut Astronomi certos constituant Certidies ad ubservationes inter se dies, sanciantque, in quibus ejusmodi observationes, sinsuscipiendas constituantur. gulis mensibus, Coelo sereno instituere, atque omni tempore continuare non nolint; ne alter hoc die, alter alio hunc laborem aggrediatur; quod si fieret, operam certè omnem perderent. Etenim singulis diebus, Coelo annuente, observationibus invigilare, opus foret profectò taediosissimum: optandum igitur tantùm est, sicuti modò diximus, ut certi dies ad observationes celebrandas decernantur. Exempli gratiâ, si rerum Quonam regnaris ita videbitur, non absonum erit, ut arbitror; primò, pore magis conveniar, ob tempore crescentis Quadraturae; deinde ultimâ ante, &primâ serrarionibus operam napost oppositionem die, ut &tempore Quadraturae decrescenvare? tis observationibus vacare. De quo, si inter omnes conveniret, tunc certè perrarò alicujus observatoris labor foret frustraneus: quin inde, brevi temporis intervallo, &in Astronomiam, &in Geographiam, magnam sanè utilitatem redunda12. Cui re posse, certum est. 12. Cui negotio non parùm quoque adferet momenti, si certae Maculae Lunares essent praescriptae atque electae, quae, praeter caeteras, observari deberent, ut ne aliter iterum has, alter alias attenderet. Meo autem judicio, sequentes, propter situm commodissimum, atque majorem eminentiam, valdè his observationibus erunt accommodatae, utpote: 1. Lacus niger major, &Mons Aetna. 2. Mons Aetna, Insulaque Creta. 3. Mons Aetna, cum Monte Sinai. 4. Lacus niger major, cum Insulâ Corsicâ vel Vulcaniâ. 5. Lacus niger major, cum Insulâ Besbicâ. 6.