Latin
GEDANI
Johannes Hevelius, Selenographia 492
Unproofread scanNot analysed yet
Quam ob rem inter caeteras valdè conspicuas, has putem Maculas, ob commodiorem situm, esse eligendas: 1. Ins. majorem Caspii. 2. Montes Macrocemnios. 3. Montem Serrorum atque Carpates. 4. Insul. Besbicam. 5. Montem Sipylum atque Didymum. 6. Montem Sinai. 7. Lacum nigrum majorem. 8. Montem Aetnam. 9. Insul. Cretam. 10. Montem Porphyritem. Hae namque si ad hoc opus destinentur, sancianturque, fermè quotidie observatio circa quamlibet phasin foret expectanda. Et tantùm dicere breviter voluimus, de tribus illis diversis rationibus, quae nostrae occurrere menti, longitudines locorum, per Lunae Maculas investigandi. Potuissent quidem certè fusiùs pertractari omnia, si praesertim fundamentum, ordinemque construendae, quam diximus Tabulae, tradere voluissemus; nec non verò pleniorem instrumentorum descriptionem, utpote: Astrolabii penduli, semicirculi, superiori organo perpendiculari armati: verùm, brevitati cùm studeamus, tempusque penè instet, ut speciali huic Selenographiae in universum finis imponatur, in alium locum haec rejiciantur. Tum quoque opinor, nobis priùs peritiorum de his, quae jam exposuimus, exspectandum esse judicium. Qui si, quae prolata sunt, tanti esse putaverint, ut optent ea pleniori commentario illustrari, peculiare aliquoddam opusculum in eam sententiam, &libenter, &primâ quidem occasione, esse me conscripturum cum DEO, ingenuè promitto. Denique tamen priusquam receptui canamus, pauca adhuc adjicienda sunt, de conficiendo Globo Lunari; qui ut spero, non solùm Astrophilis hinc inprimis gratus accidet, quòd in eo omnes &singulae Maculae Lunares distinctè animadverti possint, nominaque simul memoriae mandandi optimum sit medium; sed quòd &omni etiam tempore, cujuscunque diei phaseos nativa facies, nec non motus librationis, unicuique quàm optimè clareque sub oculos poni eopse non nequeat: quomodo videlicet Luna, circa certum axem, ex parte libretur, ac inclinatio quovis tempore se se habeat; in summâ Globo isto, Plenilunii loco versatilis commodè uti licebit.