Latin
GEDANI
Johannes Hevelius, Selenographia 493
Unproofread scanNot analysed yet
Et haec quidem omnia ad observationes Lunae Eclipsium, stellarumque occultationes, partim etiam ad longitudines locorum investigandas, non minùs utilissimum, quàm accommodatissimum nobis esse videtur. I. Cujus circa fabricam globi artificialis inter caetera haec ve gjusalrua niunt animadvertenda. 1. Quòd Maculae Lunares, in hoc globo, eo planè modo occurrant expressae, quo in Tabulam Selenographicâ phasium generali R, illas adumbratas vides. 2. Singulisque Maculis nomina competentia addantur. 3. Pariter etiam hic globus, annulo orichalcico in suos gradus diviso, adinstar Meridiani globi coelestis, vel terrestris, circundetur. In hoc tamen, scias, hic annulus ab illo globo coelesti differt, quòd non Meridianum, sed potiùs horizontem repraesentet: unde meo arbitratu limbus Lunae horizontalis jure appellabitur. In quo circulo aeque ac in reliquis globis artificialibus fieri solet, Poli figantur necesse est, circa quos minor circellus, indice munitus, inque certas particulas divisus applicetur; quò scilicet ejus beneficio, ad quodvis datum tempus, libratio Lunae exhiberi queat. II. Praeter eum autem nullo alio horizonte opus hic habemus; nisi quòd adhuc alius quidam annulus aereus, in gradus distributus fieri curetur, qui priorem limbum horizontalem planè cingat. Sed minimè est necesse, ut arctè admodum priori annectatur; quin potiùs attinet, ut aliquantò sit major, tantò scilicet, ut index in minori circello, limbo horizontali applicato, liberè circumduci possit. III. Limbus orichalcicus posterior, eò inserviet, ut globus unà cum altero limbo, eum circumdante, circelloque ad Polum affixo, sursum deorsum, absque omni impedimento moQqque moveri queat, idque ad Lunaris limbi gradum verticalem, &inclinationes ejus, dato certo tempore, &in quolibet quidem horizonte erigendasque repraesentandasque. Quanquam ferè idem praestat praedictus ille annulus major, quod in versatili Plenilunio extimus circulus. Ut vero eò melius hic globus officio suo faciat satis, requiritur, ut fulcro quodam firmiter sustentetur. IV.