Latin
505.7 to 505.9
Johannes Hevelius, Selenographia 505.7-9
Unproofread scanNot analysed yet
Namque Solem eo in loco omnino secunda vice intravit, ubi &illum ingredi jure debuit. Videtur quidem haec Macula in ortu Eclipticae propinquior fuisse, quàm in priori ingressu; verùm id necessariò ex cursu ejus, Polique annui promotione sequitur: utpote quòd Polus iste jam in Septentrione occidentali versatur, &magis magisque ab occidente, punctum Zenith versis, elevatur: unde omnino cursus secundus Maculae hujus, in ortu magis deprimitur, &in occasu plus plusque ele vatur. 2. Macula haec quoque, alterâ vice patens Solis hemisphaerium, die 6. Julij intravit: ut hinc clarè fiat manifestum quòd 1a. circiter dies, in latente hemisphaerio consumserit; quale temporis intervallum, ad hoc iter faciendum, planè utique requiritur. Adhaec Maculam istam tanto tempore perdurare potuisse, facilè credibile est; cùm augescendo priùs exiverit Solem, &postea decrescendo iterum eum intraverit. 3. Argumento nobis etiam potest esse eandem denuo rediisse: eò quòd se iterum in debita forma magnitudineque, cum parvulâ quadam comite, uti in priori exitu factum, exhibuerit. 8. Cursum ejus quod attinet, iste fuit curvilineus, &quidem convexus. Austrum oMacula torientalè versus, uti in mensibus Junio, Julio, &Augusto semper animadvertimus. Comrum Sulem circumrundo morata est insuper haec Macula alterâ vice in patente Solis hemisphaerio, diesultra 11, dies censumin latente verò, sicut jam diximus 14; adeò ut totum Solem circumcurrendo 27. d ab sit 27. sumserit. Ex quibus rationibus plùs quàm satis elucet, quòd Macula a, quam in prae sente schemate OO delineatam dedimus, omnino redux fuerit: id quod &de Macula Anid, in imagine sequente, ferè affirmari poterit. S5S Animadversiones super VII Macularum Solarium periodo. Ole 17. Julij mane, unica tantummodo Macula d apparuit; circa vesperam verò adhuc alia minor debiliorque, Eclipticam versùs, cum umbrarum Facularumque ingente tractu, deprehendebatur. 2. Die 18.