Latin
VI SIPIEP
Johannes Hevelius, Selenographia 506
Unproofread scanNot analysed yet
tres in Sole conspectae sunt, d scilicet f &e, inque eâdem rectâ lineâ incedentes; quarum Australior e in Solis disco primùm erat nata: nam die antecedente nihil quicquam de illâ fuit animadversum, &tamen omnium trium maxima nunc videbatur. 3. Die 20. Maculae d &e, mole erant auctae, magisque disjunctae, quàm die 18; f verò adhuc duas minores Maculas pepererat; itemque simul debilissima aliqua nova h cernebatur, ex quâ die 21. sequente, duae multò densiores sunt procreatae. Quae quidem sex Maculae, hâc ipsâ 20. scilicet die, comitatum mirificum Facularum umbrarumque post se trahebant, dum ille tertiam Solaris diametri partem longitudine, latitudine autem nonam dictae diametri partem aequabat; quod certè notatu dignissimum, inprimis, quòd, die subsequente, ad unam omnes illae iterum planè in nihilum abiverint. 4. Macula d indies decrevit, usque dum die 25. planè evanesceret. e Macula contrà ad medium circiter crevit, postmodum sensim iterum est attenuata; prout in schemate assignatum habes. Maculae f die 24. ultimùm in Sole visae sunt. 5. Die 22. ex tribus Maculis h, tantùm duae, sed tamen majores densioresque spectabantur, quae iterum die 25. in quatuor minores fuerunt distractae: deinceps, die scilicet 26. &27. duae solummodo se se offerebant umbris undique cinctae: at die 28. hae Maculae &umbrae prorsus profligatae videbantur. 6. Die 26. denuo Faculae fulgentes, circa Maculam e exortae sunt, quae die subsequente multò ampliores luculentioresque factę sunt (quippe quod id plerumque prope horizontem fieri soleat) rariores verò &magis dispersae, quò centro viciniores existunt, apparent. 7. Maculas d &f pariter fuisse reduces, parùm abest, quin ex tempore &motu affirmem. Quoniam tamen circumstantiae omnes, id nondum satis confirmant; rem hanc tibi, Benev. Lector, dijudicandam relinquo. Ani VII. Runa erae GErieene Curßus Mteurum. ἀγ7 &ητit Αδουr εεμaδελ IVLII. . Nu T L6m