Latin
I TINSISS
Johannes Hevelius, Selenographia 507
Unproofread scanNot analysed yet
I TINSISS I8 T IE I0 T L1Om IS B. OCESSAAS. LTISIX Animadversiones super VIll. Macularum Solarium periodo. Ole 28. &29. Julij, nulla sanè Macula in Sole conspecta. Die verò 30. unica Macula a in parte Australi Solis observata est, quae ad medium quidem crevit, sed deinceps iterum paulatim decrevit. 2. Die 3. Julii adhuc alia valde parvula, debilis recensque nata Maculam a sequebatur, quae, cum majore, nimbo coronabatur, ut &die subsequente; neque ulla alia id temporis deprehendebatur differentia, quàm quòd tres minores majorem a concomitabantur, quae omnes ad diem 8. scilicet Julij nunquam non erant conspicuae. 3. Die 8. tres illae modò dictae minimae, in unam iterum coaluerunt; Macula verò a, multùm etiam quà magnitudinem splendoremque se immutaverat. 4. Die 9. Julij omnes minores defecerant in Faculas, praeter illam majorem a, quae ad occasum usque perquàm satis perstitit spectabilis. Simul verò, tum suprà Eclipticam Boream versùs novam b, quamvis exiguam circa horizontem ortivum, inter fulgentes Faculas, deprehendi. 5. Die 10. Faculae b aliquantò debiliores extiterunt; Macula verò a ultimùm suit animadversa. 6. Die 12. denuo nova Macula C Solem intravit, cujus cursum sequens exhibebit schema: quâ autem ipsâ die, Macula b borealis multùm decreverat. 7. Die 13. exiguam quandam, debilemque d in Sole generatam circa partem occidentalem conspeximus, quae utique in Solis disco antea nunquam fuit visa. Sed cum bidui spatio durasset, die 14. jam ita erat attenuata, ut visum ferè eluderet, Faculae tamen, quae illam cingebant, sic satis erant conspicuae. Die 15. nil nisi Facula luculentissima d conspecta. Itemque b, in nihilum omnino erat redacta. 8. Circa hanc Macularum periodum, inprimis notanda habes, quòd Macula a, dies i3 circiter, sub Sole incesserit; praeterea quòd maximè regularem cursum obtinuerit: motus enim diurnus, in eâdem distantia à centro, vel peripheriâ semper sibi similis &aequalis exstitit.