Latin
GEDANI
Johannes Hevelius, Selenographia 515-2
Unproofread scanNot analysed yet
APRILIS. AOrin. B. Oeceden. 11ILTIET T luYI Mb. . Animadversiones super XVI. Macularum Solarium periodo. 1. Dle 25. Martij hor. 7. min. 50 Facula lucidissima a, penes horizontem orientalem affulsit; quae ite Ea Faculi. Irium hurarum hor. 10. min. 11. aliquantulùm quà magnitudinem qua rum spatio, Macula proclaritatem quasi diminuta apparuit: contrà verò in ejus medio creara. parvula quaedam Macula, duarum vel trium horarum spatio exorta (quod bene notetur) conspecta est. 2. Die 26. ex Faculâ pridianâ atque unicâ illâ tenui Maculâ, quinque aliae, non minùs tenuissimae, quàm minutissimae, nullis planè Faculis adhaerentibus, visae sunt. 3. Die 28. Maculae a admodum creverunt; simul verò &duae novae b, valdè fluidae &debiles, circa Solis centrum, noviter procreatae, apparuerunt: de quibus pridie nihilquicquam certè, quanquam Coelum undique sudum existebat, deprehensum; nec diutiùs, unâ die, in Sole moram fecêre: siquidem die subsequente, iterum planè in nihilum erant redactae. 4. Die 29. ut &ad exitum usque, paulatim decrescebant. 5. Die 3. Ap. unicam tantùm tenuissimam Maculam, Faculis umbrisque stipatam, (quae tamen maximam partem Maculam praeibant) conspeximus. Die verò 4. ultimùm in Sole animadversa: hinque certum, Maculam hancce a, horizontem occiduum non attigisse: sed in hemisphaerio Solis patente, omnino exspirasse. 6. Pol. Aust. viae transsolaris hujus Maculae, ortum versùs maPolus Austrigis magisque ascendit; alter verò oppositus occas. versùs descendit. nu ascendis. Animadversiones super XVll. Macularum Solarium Periodo. 1. Dles. Aprilis, priusquam Macula a Figurae antecedentis, Solem prorsus excederet, iterum alia nova densissima C, circa horizontem ortivum, cum Faculis atque umbris haud vulgaribus, in scenam se attulit. 2. Die 4. Macula C inter fulgentes illas Faculas satis superque emicuit: quae postmodum sensim ad Solis circiter centrum, mole 3. Die crevit; deinde verò, rursum decrevit. 3. Die 13: &14. ea ipsa Macula admodum imminuta videbatur: praeterea Faculae, quae die secundâ post ejus exortum, Maculam deseruerant, iterum die secundâ, ante ejus excessum, ear concomitabantur: hoc tamen discrimine à me attento, quòd Faculae umbraeque, in occasu nonnihil dilutiores apparuerint. 4. Macula verò haec, 13. circiter d. in Sole commorata, si verum ejus ortum, occasumque accuratè consideres.