Latin
GEDANI
Johannes Hevelius, Selenographia 516
Unproofread scanNot analysed yet
Cujus quidem iter, ut ex schemate satis luculenter patet, adhuc convexum Septentrionem vers. &concavum, Aust. vers. deprehenditur: nisi quod in hoc solummodo, à prioribus Macularum cursibus, discrepet, quòd videlicet in occidente plus plusque deorsum, in oriente verò sursum, tendat: ob quam etiam caussam, inferior Polus magis magisque ad ortum inclinat. Ex quibus autem omnibus. Macularum motum planè esse regularem, atque omni tempore constantissimum, nimis quàm apertè innotescit. Quamvis verò Maculae hae neutinuam perennent, motus tamen ejus est uniformis, sic ut in iisdem similibus Mensibus, semper eadem motuum curvitas, atque chordarum ad Eclipticam inclinatio, notetur. Ne autem Peripatetici sibi persvadeant, nos ipsis fumum &fucum vendere, rogamus, ne graventur, observationes Celeberrimi Christophori Scheineri, summâ certè diligentiâ, ex ipso Coeli vultu depromtas, tum Romae, tum alibi, ut &ab aliis, hoc in negotio bene exercitatis, peractas pervolvere: non dubito profectò, quin motuum Macularum miram constantiam, atque summam omnium annorum similitudinem, tandem aliquando agnoscant; earumque Macularum &ortus &occasus, &generationes &corruptiones sanè admirabiles, quae &saepissimè in ipso Solis meditullio existunt, percipiant. Quod si verò quispiam adhuc de fide nostrâ (quod tamen vix speramus) in exhibendis observationibus, vel tantillum dubitet, illi pollicemur nos &ipsa autographa, quae in omnem eventum reservamus, monstraturos. Caeterùm sanctè affirmare possumus, nos in delineandis, atque aeri incidendis observationibus nostris, omnemquam potuimus adhibuisse operam, ne in re minimâ, vel ab ipsis autographis alieni quicquam exhiberemus: quâ etiam de caussâ, omnes &singulas ipsâ manu nostrâ, non jactantiae, sed fidei caussâ, nos in aereas transtulisse tabulas publicè profitemur. AniXVII. σns nè CΚristιααα. 1644. Au gua Mealarnm, è 3 &χαiτ. δ γ4 ειηδδ