Latin
APRILIS
Johannes Hevelius, Selenographia 520
Unproofread scanNot analysed yet
Maij, Maculas illas priores observare potuerim; quo etiam demum tempore, non solùm mole auctae, sed &inprimis antecedens b, ob densitatem, nucleum, halonemque insignem, quo cingebatur, valdè erat notabilis; itemque propemodum similem, atque Macula ista major d, in praecedente Figurâ, exhibebat faciem. 5. Die 23. Macula b, eâdem fermè magnitudine, ac formâ conspecta: reliquae verò intermediae a admodum rarae fuerunt deprehensae; interim tamen positum indies mirificè mutaverunt. 6. Die 24. Maculae illae modò dictae a, rariores adhuc spectabantur, atque b aliquantulum etiam decreverat. 7. Die 25. &26. subsequentes minores adeò erant attenuatae, ut visum ferè effugerent. 8. Die 27. jam prorsus evanuerant, in ejusque autem locum, Faculae quamplurimae umbris intermixtae erant substitutae. 9. Die 28. Macula b, admodum gracilis circa occasum, ut fieri ob angulum visionis obliquiorem solet, itidemque umbris aculisque stipata comparuit. At horâ 4. pomerid. in ipso Lunae limbo visa; unde 12. circiter horas in horizonte occiduo consumsisse, certum est. Duratio autem ejus, à tempore generationis, fuit dierum 13. circiter. Atque Cursus, quantum colligere licet, penè rectilineus extitit; qualis certè nullo non tempore circa Junij initium observatus. Postremò, nova Macula f circa horizontem ortivum Boream versùs, Faculis umbrisque cincta, denuò oculis nostris se objecit, cujus periodum in subsequente habebis iconismo. Ani XXI. Nn E ON VGu Pus Mm M einaede gue MAII ETIN AONEM TI LI IN LII I 4* mI 1yméi iam si DDD.