Latin
APRILIS
Johannes Hevelius, Selenographia 521
Unproofread scanNot analysed yet
Animadversiones super XXII. Macularum Solarium periodo. Aculam f die 28. recens exortam, adhuc major Facularumumbrarumque comitatus, die videlicet 30 Maij, subsequuta est. Ipsumque corpus istius Maculae satis quidem densum, conspicuumque, expers tamen omnino nucleorum, deprehensum. 2. D. 31. Maij ad IJun. Macula f quotidie attenuata, usque dum die; &4 in quatuor fuerit distincta; die verò 5 cum ultimùm vide rentur, iterum in unam tenuissimam caluerunt. Eodemque simu tempore, ad ortum, sub ipsâ fermè Eclipticâ, nova Macula e, Faculis concomitata, denuoim obtutum venit; quam in numerun reducum referendam, ac illam ipsam magnam egregiamque Maculam d, in imagine XX expressam, esse, evidentissimè ex sequentibus colligo rationibus. Primò, quòd Solem, alterâ vice, elapsis scilicet 27. diebus, &quidem circa eandem ferè peripheriae partem, denuò subingressa fuerit. Secundò, quòd formâ insuper planè eâdem, putâ, rotundatâ, haloneque pariter circundatâ, sicut in priori cursu, in imagine videlicet XX. apparuerit. 3. Macula haec redux e, tum mole, tum densitate ad 5 usque diem Maij crevit, postmodum verò iterum sensim decrevit. Sed notes, velim, magnitudinempriorem in hoc casu non acquisivisse. 4. Die 6 &7 non vestigium quidem, de tenuissimâ Maculâ, die 5 visâ, animadversum; sic ut penitus fuerit exstincta, prius quam ad horizontem occiduum pervenerit: è verò satis adhuc extitit conspicua. At in diebus subsequentibus, ob tristem Coeli faciem, hujus Maculae e, ulteriorem progressum, atque mutationem, minimè annotare potuimus. Atque haec quidem Macula, inde inprimis admodum fuit notabilis; primò, quòd Solem, formam valdè conspicuâ praeditâ, bis pertransiverit; primâ videlicet vice, crescendo, altera, autem decrescendo. Secundò, quòd iter ejus in utroque cursu propemodum rectilineum, ipsa omnique tempore insigni halone cincta fuerit; id quod certè rarissimè conspicitur. AniVuu Marula absque nucheo Maculae, qua medò in plurrs se sr dilaraverat, in imam iterum coaluit. Macula Selis hemisthaerium patrus srcunda vite subingressa Animadrer. tenda. Animadversiones super XXIII. Macularum Solarium periodo. 1. Dle 15. Iunij, cùm iterum Sol clarè nobis affulsisset, Maculam a conspeximus; quam sanè non minùs reducem esse, ac illam antecedentem e, penitus nobis persvademus: eamque nominetenus esse Maculam b, in schemate XXI. adumbratam, &die 28 circa occasum animadversam, ex omnibus profectò circumstantiis, cùm situ, tum reversionis tempore, certo conjicere datur.