Latin
JATVRNVS
Johannes Hevelius, Selenographia 56-2
Unproofread scanNot analysed yet
Patri perspectae, velut ex Schemate ejus examinato luculenter id apparebit, dum probavero, motum istarum stellularum in Zodiaco, fuisse duntaxat apparentem, non realem, &ita visum ex motu lovis proprio, qui modò fuit directus, modò retrongradus. Duo illa Theoremata, quae fundamenti loco ponit, mihi non adversantur, imò potiùs ad institutum meum probandum faciunt. Vt igitur rem ipsam aggrediar, initiò mirari subit, qui fiat, quod Schema Rheitanum novem stellarum, circa lovem, Dn. Gassendo oblatum, in pluribus discrepet ab eo, quod Dn. Lobkovvitzio exhibitum fuit. Imò ne dicam de differentiâ proportionis circulorum &Eccentricorum utrobique ut ut non exigua occurrat, id inprimis monendum duxi, quare utrobique insignis quaedam diversitas situs stellarum istarum, respectu Verticalis, vel potiùs Signiferi &motus proprii, quem, inter diversas observationes, in suis Eccentricis, creduntur perfecisse, in collatione utriusque figurae, reperiatur, quum tamen quilibet sedulus observator in id unicè incumbat, ut suas Tαίνην perquàm exquisitè delineet, &cum Amicis suis communicet: nisi enim id fiat, judicio plerunque est, vel observationem aliquo adhuc laborare vitio, vel observatorem quaedam in ambiguo reliquisse. Quamobrem, quòd idem quoque observatori nostro usu venerit, ex collatione utriusque Schematis demonstrabo. Atque ut hoc commodiùs fiat, illud invariatum, in praecedenti diagrammate H, numero 2. &3. aeri incisum exhibeo. Videre autem ex figurâ Gassendi numero 2. licet, quòd linea ortus &occasus lovialem veterem Planetam quartum b, quasi intersecet. Atqui in Lobkovvitziano Schemate (ut ex paginâ ejus 85. &pag. 120. &ex numero 3. Figurae antecedentis constabit) illa ad undecim gradus, vel circiter, altior incedit. Secundò, Verticalis linea T V in Schemate Gassendi, &praecedente figurâ 2. ita comparata est, ut stellulam G ad sinistram relinquat. In Lobkovvitziano verò Schemate num. 3. eandem stellulam G, occasum versus promovet. Tertiò, Linea XZ in Schemate Gassendi, quae tres veteres loviales rectà pertransit, etiam per stellulas E &D fertur. At verò in Schemate Lobkovvitziano, linea tres antiquos Circumjoviales transiens, non simul permeat CC, sed infra eas, ad triginta propè gradus, deflectit. Igitur tanta differentia videtur intolerabilis, nec diligentem arguit observatorem: siquidem ex illâ sequitur necessariò, vel alterutrum vel utrumque Schema perperam fuisse constitutum.