Latin
JATVRNVS
Johannes Hevelius, Selenographia 57
Unproofread scanNot analysed yet
Quartò, spatium motus proprii octavae Pseudojovialis E K apud Gassendum, erga septimam DL, longè alium obtinet situm, quam in Schemate Lobkovvitziano: sic &extimus Pseudo Planeta F à Verticali lineâ duntaxat ad 17. grad. in priori figurâ, in posteriori verò ad 25. fermè grad. recedit. Ex quibus abundè patet, motum proprium harum stellularum ex tam enormi discrimine utriusque Schematis, haud quaquam perfectè derivari posse, ita ut hic major diligentia observatoris meritò desideretur. Sed hoc missum facio, nec scrupulosè hâc vice inquiro. Quocirca quum videam Lobkovvitzium tantùm stare Schemate ipsi transmisso, nec Gassendi attendere, ideoque illud unicè posthac considerabo, &ex eo cum Lobkovvitzio conferam. Antequam autem motum harum stellularum exquirere incipio, obstacula quaedam sunt removenda. Primùm enim est hoc valde admirabile atque paradoxum, quòd R. Pater Antonius M. de Rheita, planè in eâ sit sententiâ, nobisque velit persuadere, se quatuor Veteres loviales (Medicéas aliàs dictas) vidisse, quemadmodum ex ipsius Schemate lovi apposito conspicitur, &quidem in sequente ordine &positu. Tres namque in rectâ constituuntur lineâ: quartus verò &Vltimus lovialis latitudinem tantam hic obtinet, ut illa, si ex centro lovis Eccentricum ad illum excurrentem mihi imaginer, ad 15. gradus excrescat. Hoc verò est contra observationem &sententiam omnium Mathematicorum: quatuor enim hi loviales Errones, nunquam, tam Boream versus, quàm Austrum, latitudine, plus tribus minutis, à love recedunt; imò, Iupiter lovialis, &Saturnus lovialis, quando in maximâ elongatione à love versantur, (ut hoc tempore extiterunt, sicut accurata observatio Dn.