Latin
JATVRNVS
Johannes Hevelius, Selenographia 58
Unproofread scanNot analysed yet
Gassendi testatur) nunquam ullam admittunt latitudinem, quemadmodum omnes quoque, ad unam, observationes meę lovialium, in appendice enumeratae, fidem faciunt. Proinde quarta illa stellula, cui tantam tribuit latitudinem, non genuina fuit lovialis Medicéa, neque una, secundùm opinionem R. Patris, ex novis Vrbanoctavianis, sed haud dubiè fixa. Verùm hîc mihi forsan aliquis objiciet observationem P. Gassendi, qui eodem die quatuor etiam loviales Errones animadvertit. Equidem libenter concedo, omnes quatuor à Gassendo esse visos, sed sub alio positu erga lovem, quàm à saepe nominato R. Patre. Quippe proximum lovi Sidus tantùm ab eo distitit unâ semidiametro, quae sesquiminutum non excedit: id quod probè notandum. Alterum, duabus diametris cum semisse: Tertium, tribus diametris cum dodrante: Extremum, quinque diametris cum quadrante: sicut in judicio, pag. 23. legitur. Vbi &hoc addit, omnes quatuor in unà recta lineâ exstitisse, nisi quòd alterum à love Sidus aliquantò Borealius, licet insensibiliter ferè, apparuerit. Haec observatio perspicuè docet, quartae stellulae &ultimae, minimè tantam competere latitudinem, quantam R. P. Rheita repraesentavit, sed eandem planè in unà rectâ lineâ cum tertiâ &primâ ad lovem fuisse inventam, ita, ut nequaquam haec stellula in numerum quatuor lovialium Medicéarum queat recipi; sed extra earum censum exstitisse. Quid verò caussae fuerit, cur Reverend. Pater eo die tantùm tres veteres loviales, P. Gassendus autem omnes quatuor, conspexerit, non me clam est, dum animadverto tempus observationis horarium à neutro fuisse additum, etiamsi uterque unâ eâdem vesperâ observaverit. Hinc igitur factum, ut ambo non uno momento &minuto temporis, hasce stellulas animadverterint; sed ut alter horulâ vel sesquihorulâ citiùs, alter tardiùs, hasce observationes instituerit. Quod si ita observatio fuit peracta (de quo nullus dubito) omninò fieri potuit, ut R. Pater proximum lovi lovialem, qui ex observatione Gassendi tantummodò sesquiminuto ab eo abfuit Lutetiae Parisiorum, cernere haud potuerit. Proinde, si R, Pater aliquantò citiùs se ad observandum contulit, tunc hunc Iovi viciniorem, qui à conjunctione functione lovis moveri coepit, nondum aspectu percipere potuit: quod si verò tardiùs lovem observasset, ita, ut idem lovialis ad conjunctionem lovis properasset, iterum eundem conspicere non potuisset. Etenim ex observationibus lovialium certò compertum est, viciniorem lovialem esse velocissimum, suamque integram periodum, uno die, &aliquot insuper horis, absolvere (sicut &supra dictum) ita ut unum minutum longitudinis cum semisse, minùs sesquihorâ, presertim cum lovi propinquior in rectâ lineâ incedit, conficiat.