Latin
62
Johannes Hevelius, Selenographia 62
Unproofread scanNot analysed yet
quum Schema Rheitanum denuò accuratè perlustrarem, &stellas Vrbanoctavianas, iterum in Asterismo Aquarii Tubo meo collustrarem, eandem stellulam G unà cum caeteris adhuc in hoc signo conspicuam esse, &in rectâ ferè lineâ cum sideribus k &1 à me observatis, &ad semigradum circiter, altiores reperiri deprehendi. Haec verò stellula non omnium minima, sed satis conspicua, quam in meo Schemate numero 1. literâ n notavi. Ex quibus apparet, hanc ipsam eandem esse stellam G in Schemate Rheitano. Proinde, quicunque haec Schemata stellarum Vrbanoctavianarum, cum meo Schemate &fixis à me observatis, diligenter contulerit, is fatebitur, scio, non tam ovum ovo esse simile, quàm hasce stellulas in diversis Schematibus expressas, ratione situs observatis à me &in peculiari schemate notatis, etiamsi eas quatuor mensibus citiùs nimirum die 28. Augusti, &4. Septembris Anni 1642. animadverterim: Rheitanę quippe observationes in diem 29. Decembris, ejusdem anni, &diem 4. Ia. nuarii anni sequentis, incidunt. Ex quibus simili ratione colligitur, quod, si errones fuissent quos distinctis temporibus, &,ut concedam etiam hoc, in eodem situ lovis, respectu Eclipticae, observavimus, impossibile foret, rm hostras adeò inter se conformes esse, hasque stellulas in eândem formâ, situ &distantiâ, ab utroque nostrùm, visas esse. Etenim, ut omnibus Mathematicis notum est, Sol quidem periodo unius anni redit ad idem signum, &ad eundem gradum Zodiaci, quem ante annum obtinuit: verùm, spatio plurimorum annorum, non idem semper revertitur concursus, positusque reliquorum Planetarum, tam secundùm latitudinem, quàm longitudinem, respectu Solis. Quamvis enim unus &alter ad eundem fortè recurrerit locum, &intervallum à Sole: tamen terrius, quartus &reliqui, nequaquam se ad eundem referent cum Sole positum. Eodem quoque modo cum love, suisque Medicéis comparatum est.